Чтение онлайн

на главную

Жанры

Шрифт:

18. Pars eorum, si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus venaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse vel Caesaris: aut si a lacu Averni lembis invecti sunt pictis Puteolos, velleris certamen, maxime cum id vaporato audeant tempore. ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbracul pensilis radiolus inruperit solis, queruntur quod non sunt apuc Cimmerios nati.

19. dein cum a Silvani lavacro vel Mamaeae aquis ventitant sospitalibus, ut quisquam eorum egressus tenuissimis se terserit linteis, solutis pressoriis vestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur sufficientes ad induendos homines undecim: tandemque electis aliquot involutus, receptis anulis, quos, ne violentur humoribus, famulo tradiderat, digitis ut metatis abit.

20. Enim vero siquis e militia principis recens digressus abierit in larem, aut provectibus, tali praesente .....irio ....lenii praesul existimatur: ceteri taciturni audiunt dicta ...... solus pater familias tectus narrans aliena et placentia referens et utile pleraque fallendo.

21. Quidam ex his licet rari aleatorum vocabulum declinantes ideoque se cupientes appellari tesserarios: inter quos tantum differt, quantum inter fures et latrones. hoc tamen fatendum est quod, cum omnes amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et adfectu nimio firmitate plena conexae : unde quidam ex his gregibus inveniuntur ita concordes ut Quintilios

13 esse existimes fratres. ideoque videre licet ignobilem artis tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae nec suspectam antea nec speratam, incedere gravitate conposita maestiorem, quod ei in maiore convivio vel consessu proconsularis quidam est antelatus.

22. Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuvenes, orbos vel caelibes, aut etiam uxores habentes et liberos – nec enim hoc titulo discrimen aliquod observatur – ad voluntates condendas allicientes eos praestigiis miris: qui cum supremis iudiciis ordinatis, quae habebant, reliquerint his, quibus morem gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id impleri sorte fatorum opperiente [nec] putes, nec facili potest aegritudo testamen ............comitatu est his quisquam.

23. Alius cum dignitate licet mediocri, cervice tumida gradiens notos antea obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reverti M. Marcellum.

24. Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum Mercurii vel quotam cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.

25. Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad aurigam confugit audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum curat urgeri: unde non nisi reddita cautione dispendioque adflictus gravi discedit. et additur huic, debitorem voluntarium includit ut proprium, nec ante eius professionem absolvit.

26. Parte alia uxor, ut proverbium loquitur vetus, eandem incudem diu noctuque tundendo maritum testari conpellit, hocque idem ut faciat uxor urget maritus instanter: et periti iuris altrinsecus adsciscuntur, unus in cubiculo, alter eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi: isdemque subseruntur genitalium extorum interpretes controversi, hinc praefecturas profusius largientes et sepulturas divitum matro narum; inde ad exequias virorum iam iam adventantes necessaria parari oportere iubentes: et testatura ... .. ancillas suapte natura pallidi aspirati pridie consumpta defuncta ...... um Romaque, ut Tullius ait:

«nec in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit: amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum fructum esse capturos».

27. Cumque mutuum illi quid petunt, soccos et Miconas videbis et Lachetas: cum adiguntur ut reddant, ita cothurnatos et turgidos ut Heraclidas illos Cresphontem et Temenum putes. hactenus de senatu.

28. Nunc ad otiosam plebem veniamus et desidem. in qua nitent ut nominibus cultis et quidam calceorum expertes, Cimessores Statarii Semicupae et Serapini et Cicimbricus cum Gluturino et Trulla, et Lucanicus cum Pordaca et Salsula similesque innumeri.

29. hi omne, quod vivunt, vino et tesseris inpendunt et lustris et voluptatibus et spectaculis: eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis Circus est maximus: et videre licet per fora et compita et plateas et conventicula circulos multos collectos in se controversis iurgiis ferri, aliis aliud, ut fit, defendentibus.

30. inter quos hi qui ad satietatem vixerunt, potiores auctoritate longaeva, per canos et rugas clamitant saepe, rem publicam stare non posse, si futura concertatione, quem quisque vindicat, carceribus non exiluerit princeps, et funalibus equis parum cohaerenter circumflexerit metam.

31. et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum inlucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites ut velocitate currus ipsos anteeant certaturos: super quorum eventu discissi votorum studiis anxii plurimi agunt pervigiles noctes.

32. Vnde si ad theatralem ventum fuerit vilitatem, artifices scaenarii per sibilos exploduntur, siquis sibi aere humiliorem non conciliaverit plebem. qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis peregrinos vociferantur pelli debere – quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt – et taetris vocibus et absurdis; quae longe abhorrent a studiis et voluntate veteris illius plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et venusta.

33. Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum inpensiore per applicatos homines ad plodendum, ut in omni spectaculo, exodiario, venatori, aurigae et histrionum generi omni et iudicibus celsis itidemque minoribus, nec non etiam matronis clametur adsidue

«per te ille discat» quid autem debeat disci nemo sufficit explanare.

34. In his plerique distentioribus saginis addicti, praeeunte nidoris indagine acutisque vocibus feminarum, a galliciniis ipsis in modum pavonum ieiunitate clangentium humum summis pedum unguibus contingentes aulis adsistunt, digitos praerodentes dum patinae defervescunt: alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus possit internis.

35. Sit satis interim haec digessisse super rebus urbanis. nunc redeamus ad cetera, quae per provincias agitavere multiplices casus.

V

1. Erupit Augustis ter consulibus Saxonum multitudo et Oceani difficultatibus permeatis Romanum limitem gradu petebat intento, saepe nostrorum funeribus pasta: cuius eruptionis primae procellam Nannenus sustinuit comes, regionibus isdem adpositus, dux diuturno bellorum labore conpertus.

2. Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus, cum milites quosdam ruisse et se vulneratum inparem fore certaminibus adverteret crebris, docto imperatore quid agi deberet, id est adeptus, ut peditum magister Severus opitulatum rebus dubiis adveniret.

Поделиться:
Популярные книги

На границе империй. Том 3

INDIGO
3. Фортуна дама переменчивая
Фантастика:
космическая фантастика
5.63
рейтинг книги
На границе империй. Том 3

Держать удар

Иванов Дмитрий
11. Девяностые
Фантастика:
попаданцы
альтернативная история
5.00
рейтинг книги
Держать удар

Эффект Фостера

Аллен Селина
Любовные романы:
современные любовные романы
5.00
рейтинг книги
Эффект Фостера

Не грози Дубровскому! Том VIII

Панарин Антон
8. РОС: Не грози Дубровскому!
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Не грози Дубровскому! Том VIII

СД. Том 17

Клеванский Кирилл Сергеевич
17. Сердце дракона
Фантастика:
боевая фантастика
6.70
рейтинг книги
СД. Том 17

Темный Патриарх Светлого Рода 3

Лисицин Евгений
3. Темный Патриарх Светлого Рода
Фантастика:
юмористическое фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Темный Патриарх Светлого Рода 3

Сумеречный Стрелок 3

Карелин Сергей Витальевич
3. Сумеречный стрелок
Фантастика:
городское фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Сумеречный Стрелок 3

Пипец Котенку!

Майерс Александр
1. РОС: Пипец Котенку!
Фантастика:
фэнтези
юмористическое фэнтези
аниме
5.00
рейтинг книги
Пипец Котенку!

Неудержимый. Книга IV

Боярский Андрей
4. Неудержимый
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Неудержимый. Книга IV

Дурная жена неверного дракона

Ганова Алиса
Любовные романы:
любовно-фантастические романы
5.00
рейтинг книги
Дурная жена неверного дракона

Я не князь. Книга XIII

Дрейк Сириус
13. Дорогой барон!
Фантастика:
юмористическое фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Я не князь. Книга XIII

Я – Орк. Том 6

Лисицин Евгений
6. Я — Орк
Фантастика:
городское фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Я – Орк. Том 6

Отмороженный

Гарцевич Евгений Александрович
1. Отмороженный
Фантастика:
боевая фантастика
рпг
5.00
рейтинг книги
Отмороженный

Безродный

Коган Мстислав Константинович
1. Игра не для слабых
Фантастика:
боевая фантастика
альтернативная история
6.67
рейтинг книги
Безродный