Римская история
Шрифт:
9. praeter haec idem Christianus ut eonscius arcanorum et fidus, secretas alias eiusdem regis obtulit litteras, qui astu et ludificandi varietate nimium sollers docebat Valentem quasi mox amicus futurus et socius, aliter se popularium saevitiam mollire non posse vel ad condiciones rei Romanae profuturas allicere, nisi subinde armatum isdem iuxta monstraret exercitum et timore imperatorii nominis intentato eos a pernicioso pugnandi revocaret ardore. et legati quidem ut ambigui frustra habiti discesserunt.
10. Exoriente vero aurora diei, quem quintum Iduum Augustarum numerus ostendit annalis, signa praepropere commoventur, inpedimentis et sarcinis prope Hadrianopoleos muros cum legionum tutela congrua conlocatis. thesauri enim et principalis fortunae insignia cetera cum praefecto et consistorianis ambitu moenium tenebantur.
11. decursis itaque viarum spatiis confragosis cum in medium torridus procederet dies, octava tandem hora hostium carpenta cernuntur, quae ad speciem rotunditatis detornata digestaque exploratorum relatione adfirmabantur. atque, ut mos est, ululante barbara plebe ferum et triste, Romani duces aciem struxere: et anteposito dextro cornu equitum primo, peditatus pars maxima subsidebat.
12. cornu autem equitum laevum disiectis adhuc per itinera plurimis summa difficultate conductum properabat passibus citis. dumque idem cornu nullo etiam tum interturbante extenditur, horrendo fragore sibilantibus armis pulsuque minaci scutorum territi barbari, quoniam pars eorum cum Alatheo et Saphrace procul agens et accita nondum venerat, oraturos pacem misere legatos.
13. eorum dum vilitatem despicit imperator, ut firma fierent paciscenda, optimates poscens idoneos mitti: illi de industria cunctabantur ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos adfore iam sperabant: et miles fervore calefactus aestivo, siccis faucibus commarceret relucente amplitudine camporum incendiis, quos lignis nutrimentisque aridis subditis, ut hoc fieret, idem hostes urebant. cui malo aliud quoque accedebat exitiale quod homines et iumenta cruciabat inedia gravis.
14. Inter quae Fritigernus callidus futuri coniector, Martemque pertimescens ancipitem, velut caduceatorem unum e plebe suo misit arbitrio, impetens nobiles quosdam et electos ad se prope diem obsides mitti, inpavidus ipse minas militares laturus et necessaria.
15. laudato probatoque formidati ducis proposito, tribunus Aequitius, cui tunc erat cura palatii credita, Valentis propinquus, adsentientibus cunctis ire pignoris loco mature disponitur. quo renitente, quia semel captus ab hostibus lapsusque a Dibalto, verebatur eorum inrationabiles motus, Richomeres se sponte obtulit propria, ireque promiserat libens, pulcrum hoc quoque facinus et viro convenire existimans forti: iamque pergebat indicia dignitatis et natalium ....
16. eo ad vallum hostile tendente sagittarii et scutarii, quos Bacurius Hiberus quidam tunc regebat et Cassio, avidius impetu calenti progressi iamque adversis conexi, ut inmature proruperant, ita inerti discessu primordia belli foedarunt.
17. hocque inpedimento conatus intempestivi et Richomeris alacritas fracta est, nusquam ire permissi, et equitatus Gothorum cum Alatheo reversus et Saphrace, Halanorum manu permixta, ut fulmen prope montes celsos excussus, quoscumque adcursu veloci invenire comminus potuit, incitata caede turbavit.
XIII
1. Cumque arma ex latere omni concuterentur et tela, lituosque Bellona luctuosos in clades Romanas solito inmanius furens, cedentes nostri multis interclamantibus restiterunt et proelium flammarum ritu adcrescens terrebat militum animos, confixis quibusdam rotatis ictibus iaculorum et sagittarum.
2. deinde conlisae in modum rostratarum navium acies trudentesque se vicissim, undarum specie motibus sunt reciprocis iactitatae. Et quia sinistrum cornu ad usque plaustra ipsa accessit, ultra., siqui tulissent suppetias, processurum: a reliquo equitatu desertum, multitudine hostili urgente sicut ruina aggeris magni oppressum atque deiectum est: steterunt inprotecti pedites, ita concatervatis manipulis ut vix mucronem exerere aut ma,nus reducere quisquam posset. nec iam obiectu pulveris caelum patere potuit ad prospectum, clamoribus resultans horrificis. qua causa tela undique mortem vibrantia destinata cadebant et noxia, quod nec provideri poterant nec caveri.
3. verum ubi effusi inmensis agminibus barbari iumenta conterebant et viros, et neque ad receptum confertis ordinibus laxari usquam poterat locus, et evadendi copiam constipatio densior adimebat: nostri quoque ultimo cadendi contemptu occursantes receptis gladiis obtruncabant, et mutuis securium ictibus galeae perfringebantur atque loricae.
4. videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces: ruinaque confligentium mutua humo corporibus stratis campi peremptis impleti sunt, et morientium gemitus profundisque vulneribus transfixorum cum timore audiebantur ingenti.
5. in hoc tanto tamque confusae rei tumultu exhausti labore et periculis pedites cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque conlisione adsidua, gladiis contenti destrictis in confertas hostium turmas mergebant se, salutis inmemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.
6. et quia humus rivis operta sanguineis gressus labiles evertebat, conabantur modis omnibus vitam inpendere non inultam: adeo magno animorum robore oppositi incumbentibus, ut etiam telis quidam propriis interirent. atra denique cruoris facie omnia conturbante et, quocumque se inflexerant oculi, acervis caesorum adgestis, exanimata cadavera sine parsimonia calcabantur.
7. solque sublimior decurso Leone ad domicilium caelestis Virginis transiens, Romanos magis attenuatis inedia sitique confectos etiam armorum gravantibus sarcinis exurebat. ad ultimum incumbente barbarorum pondere acies inclinatae nostrorum, quod solum postremis malis habuere subsidium, incondite qua quisque poterat, vertuntur in pedes.
8. Dumque omnes dispersi per ignotos tramites cedunt, imperator diris pavoribus circumsaeptus paulatimque insiliens funerum moles, ad Lancearios confugit et Mattiarios: qui, dum multitudo tolerabatur hostilis, fixis corporibus steterant inconcussi. eoque viso Traianus exclamat spem omnem absumptam, ni desertus ab armigeris princeps saltim adventicio tegeretur auxilio.
9. hocque audito Victor nomine comes Batavos in subsidiis locatos haut procul ad imperatoris praesidium raptim cogere properans cum invenire neminem posset, gradiens retro discessit, parique modo Richomeres periculo semet exemit et Saturninus.
10. Sequebantur itaque furore ex oculis lucente barbari nostros, iam linquente venarum calore torpentes : quorum aliqui percussoribus cadebant incertis, non nulli ponderibus solis urgentium obruti ictuque suorum aliqui trucidati: nec enim saepe renitentibus cedebatur aut parcebat cedentibus quisquam.