Чтение онлайн

на главную

Жанры

Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий
Шрифт:

De clipeo

De clipeo hortatur Ysaias: surgite principes, arripite clipeum. Et ad Josue dixit dominus: leva clipeum, qui in manu tua est, contra urbem Hay, quam tradam tibi, et sequitur ibidem: Josue vero non retraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clipeum, donec interficerentur omnes habitatores Hay. Sic faciant preelecti bellatores, non ut Saul, de quo legitur, quod abjectus est clipeus forcium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. Pro clipeo accipe sermonem domini, quo ad omnia bona opera informemur, de quo dicitur: sermo domini clipeus ignitus est omnibus sperantibus in se. Qui ideo ignites dicitur, quia ab omnibus telis igneis dyaboli defendit. De hoc Judas Machabeus dicitur singulos suorum armasse, non clipei nec haste municione, sed sermonibus optimis. Sed ideo optimi dicuntur, quia verbum dei, quecunque voluit, facit, et prosperabitur in illis, ad que missum est. Si non proficit in uno, prodest in altero; nunquam vacuum revertetur.

De lorica

De lorica dicitur, quod Judas Machabeus induit se lorica tanquam gigas, et protegebat castra sua. Pro lorica accipe justiciam, de qua apostolus dicit: induite loricam justicie. Hec justicia reddit unicuique, quod suum est, deo humilitatem subjectionis, de qua dicit dominus: sic decet nos implere omnem justiciam; proximo compassionem, unde Gregorius: vera justicia compassionem habet, falsa indignacionem; sibi carnis subjugacionem, quia justum est, quod caro tanquam ancilla sub jugo sit anime, unde dicit ecclesiasticus: fili, accedens ad servitutem dei, sta in justicia, et interpositis quibusdam sequitur: pro justicia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justicia, et deus expugnabit pro te inimicos tuos. Et tunc implebitur illud psalmiste: justicia et pax osculate sunt, aliter non erit pax, sed caro semper concupiscent adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem.

De arcu et pharetra

De arcu et pharetra dixit Isaac filio suo Esau: sume arma tua, pharetram et arcum.

De sagitta

De sagitta dicit Ysaias: suscitavit dominus regem Medorum contra Babilonem, sagittis implete pharetras; ut impleatur verbum domini in hostibus crucis Cristi: congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis. Per hec tria intellige illa tria, que sunt de substancia cujuslibet religionis, scilicet obedienciam, castitatem et paupertatem. Per arcum obediencia designatur, quia sicut incurvatur, flectitur et reflectitur sine fractura, ita religiosus inter prospera et adversa equo animo sine murmure debet incurvari per obedienciam et reflecti. De qua incurvacione obediencie Ysaac benedicens filium suum Jacob, ait: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tue; ut possit dicere obediens cum Ysaya: tetendit arcum suum dominus et posuit me quasi signum ad sagittam. O quam dure tenditur ibi arcus iste obediencie, ubi religiosus in bello, videns sibi mortis periculum imminere, non audet retrocedere. Ibi melior est obediencia, quam victima, quia, ut dicit Gregorius, per victimam aliena, per obedienciam caro propria mactatur. Per sagittam castitas notatur, quia sicut sagitta dicitur a sagio sagis, quod est ingeniose agere vel divinare, ita oportet hominem, ut possit caste vivere, ingeniose agere secundum anime sue vim naturalem contra sensus carnis, qui semper proni sunt in malum, et oportet et ipsum divinare i. e. deo plenum esse, quia nemo potest esse castus, nisi deus dederit. Item sagitta fertur duabus pennis ad modum avis, ut hostem celeriter interficiat, sic castitas, ut antiquum castitatis inimicum deiciat, utitur duabus pennis, que sunt renovacio vite veteris et renovacionis utilitas. De hiis duabus pennis loquitur Ysaias: qui sperant in domino, mutabunt fortitudinem scilicet corporalem in spiritualem, assument pennas ut aquile, que cum se vult renovare, veteres pennas deponit et novas accipit. Ad quod nos hortatur apostolus dicens: deponite vos secundum pristinam conversacionem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, et induite novum hominem, qui secundum deum creatus est. Et sic renovabitur ut aquile juventus tua, et volabis in virtute castitatis, et non deficies, quia sagitta Jonathe nunquam abiit retrorsum. Potest ergo dicere caro casti hominis cum Job: sagitte domini in me sunt, quarum indignacio ebibit spiritum meum scilicet luxurie. Quanta sit indignacio castitatis contra luxuriam, et quomodo, nemo novit, nisi qui expertus est. De renovacionis utilitate dicit Bernardus: quod castitate decorius, que mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Judith eciam viriliter egit et Holofernem occidit, populumque domini a periculis liberavit, eo quod castitatem amavit. O quam pulcra et utilis est casta generacio. Per pharetram, que a ferendo jacula dicitur, denotatur paupertas, quia sicut in pharetra sagitta sic castitas in paupertate absconditur, et conservatur, quia vidua in deliciis vivens mortua est. Unde potest castitas dicere illud Ysaie: posuit me dominus quasi sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me. Nec sufficit illa paupertas in religiosis, de qua Bernardus ait: volunt esse pauperes eo pacto, quod nihil eis desit, et sic diligunt paupertatem, ut nullam inopiam paciantur; sed illa voluntaria et cum defectu paupertas, de qua dicit dominus: beati pauperes spiritu, que secundum Bernardum est cum intencione et desiderio spirituali propter solum beneplacitum dei et salutem animarum. Hee sunt pharetre servorum Adadezer, qui interpretatur precipuus separator, quia paupertas a diviciis separat. Quas pharetras David, vultu desiderabilis, Cristus, in quem et angeli desiderant prospicere, tulit i. e. pertulit in hoc mundo, et attulit eas in Jerusalem, ubi nudus pependit in cruce, ut paupertatis ejus vestigia imitemur. Hec paupertas medicinalis est, quia, ut dicit Gregorius, quos morum infirmitas vulnerat, paupertatis medicina sanat: paupertas enim superbiam occidit, et duas sanguisugas infernales avariciam et luxuriam suffocat.

De funda

De funda dicitur in Zacharia: dominus exercituum proteget eos, et devorabunt et subicient eos lapidibus funde. Legitur et in libro regum: quod anima inimicorum David rotabitur, quasi in impetu et in circulo funde. Hec est funda, cum qua David jecit et percussit Philisteum in fronte, et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam in terram, prevaluitque David adversus Philisteum in funda et lapide, percussumque Philisteum interfecit.

De baculo

De baculo dicit dominus per Ysaiam: Ve Assur, virga furoris mei et baculus; et interpositis quibusdam sequitur: virga percuciet te, et baculum levabit super te in via Egipti. De spirituali significacione baculi et funde legitur, quod David pugnaturus contra Golyam, tulit baculum, quem semper habebat secum, et elegit quinque lapides limpidissimos, quos posuit in peram pastoralem, et fundam manu tulit, et occidit Philisteum armatum. Per Philisteum armatum intellige dyabolum, paratum ad temptandum. Sis ergo tu David manu fortis, penitens, et semper tecum habeas baculum sancta crucis, eligasque quinque lapides, i. e. quinque vulnera Cristi, et pone in peram pastoralem i. e. in animam tuam, et circumduc manu fundam i. e. rememoracionem omnium horum, et occides eum, nec tibi in temptacione aliqua prevalebit. Immo si solum iste baculus sancta crucis ad consilium Helisei prophete ponatur super faciem pueri i. e. pueriliter viventis mortui, reviviscet.

De galea

De galea dicitur, quod Saul induit David vestimentis suis et posuit galeam eream super caput ejus. Dixit et dominus per Jeremiam: procedite ad bellum, jungite equos et ascendite equites, et state in galeis. Per galeam significatur salus, quam homo consequitur a deo de hiis armis virtutum. De qua dicit apostolus: galeam salutis assumite; et Ysaias: indutus justicia ut lorica et galea salutis in capite ejus. O quam securus stabis in bello, si hiis armis fueris circumcinctus, et erit tibi dominus deus salutis tue, salus tua usque ad extremum terre. Hec sunt arma, quibus Jacob patriarcha partem illam tulit de manu Amorrei in gladio et arcu, quam dedit filio suo Joseph, quibus et filii Israel terram sanctam exterminatis possessoribus possederunt, et David hostes regni sui devicit, et Machabei civitatem sanctam Jerusalem destructam reparaverunt et templum domini sordibus gencium pollutum interfectis hostibus mundaverunt. O fortissimi milites et bellatores incliti, induite hec arma et vindicate injuriam crucifixi domini et terram sanctam Cristianis debitam recuperate, ab infidelibus occupatam. Confortamini et non dessolvantur manus vestre in bello. Erit enim merces operi vestro, merces illa, de qua dominus ad Abraam dixit: ego ero merces tua magna nimis. Si labor vos terret, videte mercedem, scientes, quod, sicut vicia nunquam sunt sine pena, ita virtutes sine premio, et premium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit.

9. De usu armorum carnalium et spiritualium

Sex sunt cause, propter quas utimur armis carnalibus et spiritualibus. Prima est propter exercicium, ut exercitemur in bellis secundum voluntatem dei, qui multas gentes dimisit inter filios Israel, ut Israelem et omnes, qui non noverunt bella Chananeorum erudiret in eis, et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem preliandi. Quid valeret aliquis in prelio, nisi exrcitatus esset in armis. Unde tempore pacis fiunt torneamenta et ludi alii militares propter exercicium, ne instante bello, cum hostes sunt in foribus, aliquis non habens consuetudinem armorum dicat cum David: non possum sic armatus incedere, et ita inermis non possit hostibus obviare. Sed quia milicia est hominis vita super terram, ita quam cito venit homo in mundum, intrat campum pugnaturus contra aereas potestates, et arma milicie nostre non sunt carnalia, sed potencia a deo. Ideo secundum doctrinam apostoli debemus induere armaturam dei i. e. virtutes, que a solo deo sunt, qui dat virtutem et fortitudinem plebi sue, et exercitari in illis, ut sciamus et possimus resistere in die malo tentacionis, et ut et in nobis virtutes augeantur per exercicium, ut dicit Crisostomus: sicut omne artificium corporali exercitacione servatur, augetur et additur, ita omnis virtus per exercicium augetur, per desidiam minoratur. – Secunda causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter hostium insidias. Unde filii Israel timentes insidias hostium, assumentes arma bellica sederunt per loca angusta itineris et custodiebant tota die et nocte. Legitur et de Juda Machabeo, quod precepit filiis Israel, armatos esse in locis oportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur. Ad idem utimur armis spiritualibus, ut dicit apostolus: confortamini in domino et in potencia virtutis ejus, et induite vos armaturam dei, ut possitis stare contra insidias dyaboli, qui insidiatur nobis quasi leo in spelunca sua. Hic est ille leo adversarius noster dyabolus, qui circuit querens, quem devoret, cui resistere debemus in virtute fidei. – Tercia causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter hostium apertam impugnacionem. Unde dicitur in libro Machabeorum, quod cum Lisias confidens in multitudine bellatorum, nunquam recogitans potestatem dei, sed mente effrenatus, vellet civitatem sanctam Jerusalem et templum dei destruere, et jam presidium expugnasset, Machabeus sumptis armis, et qui cum eo erant, hoc cognito, cum fletu et lacrimis rogabant dominum, ut eis bonum angelum mitteret et salutem. Convaluerunt animo et viribus, et irruentes impetu in eos prostraverunt XI milia peditum ex eis et equites mille et sexcentos universosque in fugam verterunt; plures ex eis vulnerati nudi evaserunt, sed et ipse Lisias turpiter fugiens evasit. Hec est causa, propter quam fratres domus Theutonice ab introitu terre Prussie usque ad presentem diem utuntur gladiis continue, ut in promptu habeant, quo se defendant, si contra eos ab hostibus insurgeret aperta impugnacio vel occulta. Eodem modo utimur armis virtutum contra apertas impugnaciones dyaboli. Unde dicit apostolus: in carne ambulantes non secundum carnem militemus, nam arma milicie nostre non sunt carnalia, glossa i. e. debilia, sed potencia i. e. forcia, a deo i.e. per deum, ad destructionem municionum i. e. calliditatum demonum, destruentes consilia scilicet mala demonum, et omnem altitudinem i. e. profunditatem intellectus, extollentem se adversus dei scienciam i. e. fidem. Semper ergo sis paratus in armis virtutum contra impugnacionem dyaboli, quia secundum Paulinum episcopum ad Augustinum hostis ille noster mille nocendi habet artes, qui tam variis expugnandus est armis, quam impugnat insidiis. Si te aperte impugnaverit vel occulte vicio superbie, obicias in defensione tua virtutem humilitatis, et fugiet a te. Sicque facies in omni peccato. Si armis virtutis opposite in defensione tua uteris, victor eris. – Quarta causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter pacem, ut possimus bona nostra in pace possidere. Unde dicit dominus: cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, que possidet. Sic solum cum utimur armis virtutum, pacem habemus, quia non est pax impiis. Unde ecclesiasticus: homines divites in virtute, pulcritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis, omnes isti in generacione gentis sue gloriam sunt adepti. Unde dicit Baruch: si in via dei ambulasses, habitasses in pace sempiterna. Quare quoque dicit Salomon: cum placuerit domino via hominis, inimicos ejus convertet ad pacem. – Quinta causa est, ut bona perdita recuperemus. Sic filii Israel armis armati in terram promissionis ascenderunt, quam deus dederat patribus eorum, et occupatam de manibus hostium recuperaverunt. Ita per virtutum arma regnum celorum, quod per peccata amisimus, vim patitur, et violenti rapiunt illud et possident in eternum. Glossa ibidem: grandis violencia est, in terra nasci et celum rapere et habere per virtutem, quod per naturam habere non possumus. – Sexta causa est propter ostentacionem, ut hostes visis armis terreantur, ut dixit Judith Holoferne jam interfecto: cum exierit sol, arripiet unusquisque arma sua, exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes, ut exploratores Holofernis hoc audiant et ipsum excitantes, inveniant in suo sanguine volutatum, et sic irruet super eis timor et fugient. Hoc modo utimur armis virtutum, ut ostendamus nos esse de ministerio illius, qui est rex regum et dominus dominancium. Ad quod nos monet apostolus, dicens: in omnibus exhibeamus nos sicut dei ministros in multa paciencia etc. per arma justicie, virtutis dei. Arma virtutis dei sunt justicia, que docet nos, unicuique reddere, quod suum est, mundum scilicet et omne, quod in mundo est, relinquere et adherere deo, qui in suo vexillo, quod nobis deferendum reliquit, posuit signum, de quo dixit nato domino angelus ad pastores: hoc signum; invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio. In quo notantur tres virtutes scilicet humilitas in infancia contra superbiam, paupertas in pannis contra avariciam, et austeritas presepii contra carnis lasciviam. Erigas hac vexillum et ostenta dyabolo, et irruet super eum timor et fugiet.

10. De primo castro fratrum domus Theutonice, quod dicebatur vogelsanck

Determinatis armis, que ad bellum sunt necessaria, revertendum est ad materiam prejacentem. Postquam predicti fratres domus Theutonice videlicet frater Conradus et socius ipsius in terra Prussie jam pridem eis a dicto duce Polonie collata non haberent, ubi sua capita reclinarent, cogitaverunt a longe accedere, ut inter se et dictos Pruthenos fluvium Wisele haberent medium ad cautelam. Rogaverunt dictum ducem, ut eis unum castrum edificaret, qui tanquam vir totus deo devotus et fidei zelator attendens illud poeticum:

Dimidium facti, qui bene cepit, habet,

congregavit populum suum, et ex opposito nunc civitatis Thorunensis edificavit eis in quodam monte castrum dictum Vogelsanck, quod dicitur latine cantus avium, ubi fratres cum paucis armigeris opponentes se infinite multitudini gencium cantabant canticum tristicie et meroris. Reliquerant enim dulce solum natalis patrie sue et intraverant terram alienam, in qua futurum erat, ut affligerentur multis annis, nec spes erat tunc, quod in quarta vel sexta generacione reverterentur illuc. Exierunt eciam terram fructiferam, pacificam et quietam, et intraverunt terram horroris et vaste solitudinis et bello durissimo plenam. Proposita ergo, ut totum concludam, omnium rerum hujus mundi affluencia, libertatis, commodi et honoris, se, sitis et famis inediam et humilitatis omnimode vilitatem amplectentens humiliter, infinitis incommodis, defectibus et periculis implicabant. Poterant dicere cum Petro: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, Criste; quod ergo erit nobis? Qua corona glorie tue in celis, o bone Jesu, qui es corona sanctorum omnium, coronari merentur a te, qui pro te talia paciuntur? Certe in eis complebitur, quod deus per Ysaiam dicit: consolabitur dominus Syon et consolabitur omnes ruinas ejus et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi ortum domini. Gaudium et leticia invenietur in ea, graciarum actio et vox laudis.

11. De adventu plurium fratrum domus Theutonice et de edificacione castri nessovie

Edificato hoc castro, frater Conradus predictus misit nuncios ad reverendum virum et religiosum fratrem Hermannum de Salcza magistrum generalem domus Theutonice, nuncians ei omnia, que gesta fuerunt circa negocium sibi commissum, petens humiliter et supplicans, ut plures fratres et armigeros mitteret ei. Qui acquiescens precibus ipsius misit ei fratrem Hermannum dictum Balke in magistrum, dicens ad eum, sicut dominus ad Josue: confortare et esto robustus, tu enim introduces filios Israel i. e. fratres tuos in terram, quam pollicitus est eis dominus, et deus erit tecum. Item fratrem Theodericum de Bernheim in marscalcum, fratrem Conradum de Tutele quondam camerarium beate Elizabeth, fratrem Henricum de Berge Thuringum, et fratrem Henricum de Cicze de villa Wittekendorph cum armigeris et equis pluribus in coadjutores dedit ei. Qui cum venissent ad castrum Vogelsanck, edificaverunt castrum Nessoviam in descensu Wisele. In quo castro dum fratres habitarent, Prutheni intraverunt Poloniam hostiliter, et dum viderent fratres in armis sequentes eos ammirati sunt ultra modum, unde essent, et ad quod venissent. Quibus responsum fuit a quodam Polono, qui captus ab eis ducebatur, quod essent viri religiosi et strenui milites in armis, de Alemania per dominum papam missi ad bellandum contra eos, quousque duram eorum cervicem et indomitam sacrosancte Romane ecclesie subjugarent. Quo audito subridentes recesserunt.

Конец ознакомительного фрагмента.

Поделиться:
Популярные книги

Хозяйка лавандовой долины

Скор Элен
2. Хозяйка своей судьбы
Любовные романы:
любовно-фантастические романы
6.25
рейтинг книги
Хозяйка лавандовой долины

Беглец

Бубела Олег Николаевич
1. Совсем не герой
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
8.94
рейтинг книги
Беглец

Сердце Дракона. Том 19. Часть 1

Клеванский Кирилл Сергеевич
19. Сердце дракона
Фантастика:
фэнтези
героическая фантастика
боевая фантастика
7.52
рейтинг книги
Сердце Дракона. Том 19. Часть 1

Возмездие

Злобин Михаил
4. О чем молчат могилы
Фантастика:
фэнтези
7.47
рейтинг книги
Возмездие

Я – Орк. Том 2

Лисицин Евгений
2. Я — Орк
Фантастика:
юмористическое фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Я – Орк. Том 2

Запретный Мир

Каменистый Артем
1. Запретный Мир
Фантастика:
фэнтези
героическая фантастика
8.94
рейтинг книги
Запретный Мир

Ратник

Ланцов Михаил Алексеевич
3. Помещик
Фантастика:
альтернативная история
7.11
рейтинг книги
Ратник

Восьмое правило дворянина

Герда Александр
8. Истинный дворянин
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Восьмое правило дворянина

Мир-о-творец

Ланцов Михаил Алексеевич
8. Помещик
Фантастика:
альтернативная история
5.00
рейтинг книги
Мир-о-творец

Гром над Академией. Часть 1

Машуков Тимур
2. Гром над миром
Фантастика:
фэнтези
боевая фантастика
5.25
рейтинг книги
Гром над Академией. Часть 1

Падение Твердыни

Распопов Дмитрий Викторович
6. Венецианский купец
Фантастика:
попаданцы
альтернативная история
5.33
рейтинг книги
Падение Твердыни

Кодекс Охотника. Книга IX

Винокуров Юрий
9. Кодекс Охотника
Фантастика:
боевая фантастика
городское фэнтези
попаданцы
5.00
рейтинг книги
Кодекс Охотника. Книга IX

Его маленькая большая женщина

Резник Юлия
Любовные романы:
современные любовные романы
эро литература
8.78
рейтинг книги
Его маленькая большая женщина

Камень

Минин Станислав
1. Камень
Фантастика:
боевая фантастика
6.80
рейтинг книги
Камень