Римская история
Шрифт:
10. quae Procopius latenter accipiens, arbitratusque, ubi felicius acciderit fatum, negotio levi ad apicem summae potestatis adsumi, subsidebat ut praedatrix bestia viso, quod capi poterit, protinus eruptura.
11. cui ad quae maturabat ardenti fors hanc materiam dedit inpendio tempestivam. consumpta hieme festinans ad Syriam Valens iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum gentem Gothorum ea tempestate intactam ideoque saevissimam conspirantem in unum ad pervadenda parari conlimitia Thraciarum: hocque cognito ut inpraepedite ipse pergeret quo tendebat sufficiens equitum adiumentum et peditum mitti iussit ad loca, in quibus barbarici timebantur excursus.
12. dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis adtritus et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus adflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte; extrema iam perpeti nequaquam timens praeeunte perdita ratione facinus adoritur audacissimum Divitenses Tungricanosque Iuniores ad procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum per quosdam ex isdem numeris notos sollicitare properans, quia cum omnibus loqui periculosum erat et arduum, fidem paucorum elegit.
13. qui pellecti spe praemiorum ingentium sub consecratione iuris iurandi promisere se quae vellet cuncta facturos, favorem quoque polliciti conturmalium, inter quos ipsi potiorem locum obtinebant in suadendo stipendiis excellentes et meritis.
14. utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius diductus in cogitationes varias Anastasianas balneas petit a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse societate coita nocturna fide salutis data libenter admissus constipatione vendibilium militum cum honore quidem sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam post Pertinacis necem licitantem imperii praemia Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium infausti dominatus exordia molientem adtenti ad omne conpendium defenderunt.
15. Stetit itaque subtabidus – excitum putares ab inferis – nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta ut regius minister, indutus a calce in pubem in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum.
16. ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione beneficii adlocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armatorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis saxis vel tegularum fragmentis conflictarentur, densius ipsis galearum cristis aptabant.
17. Huic intimidius incedenti nec resistebat populus nec favebat, accendebatur tamen insita plerisque vulgarium novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petro nium, ut praediximus, divitias violenter augentem omnes eadem mente detestabant, qui sepulta iam dudum negotia et redivivas nebulas debitorum in diversos ordines excitabat.
18. cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis teneretur silentium triste, procliviorem viam ad mortem, ut sperabat, existimans advenisse, per artus tremore diffuso inplicatior ad loquendum, diu tacitus stetit, pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro pretio inlectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis imperator appellatus incondite, petit curiam raptim. ubi nullo clarissimorum sed ignobili paucitate inventa, palatium pessimo pede festinatis passibus introiit.
19. Mirantur quidam profecto inrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.
20. Sic Adramyttenus Andriscus de genere quidam infimae sortis ad usque Pseudophilippi nomen evectus bellis Macedonicis tertium addidit grave. sic Antiochiae Macrino imperatore agente ab Emesa Heliogabalus exivit Antoninus ita inopino impetu Maximini Alexander cum Mamaea matre confossus est. in Africa superior Gordianus in imperium raptus adventantium periculorum angoribus inplicatus vitam laqueo spiritu intercluso profudit.
VII
1. Igitur cupediarum vilium mercatores et qui intra regiam apparebant aut parere desierant, quique coetu militarium nexi ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua partim inuiti, alii volentes adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati e civitate occulte dilapsi imperatoris castra petivere itineribus festinatis.
2. Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus, tunc notarius, praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia et in talibus percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.
3. Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius in dies agitabat et noctes, subditivos quosdam ostentans, qui astutia confidenti partim ab oriente, alii e Gallis se venisse et Valentinianum obisse fingentes cuncta patere novo et favorabili principi memorabant.
4. et quia res novae petulanter arreptae celeritate muniri solent interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius in locum Sallusti praefectus praetor io factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus in vincula conpinguntur, et iubetur civitatem curare solita potestate Phronemius, esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium Gomoario et Agiloni revocatis in sacramentum committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditor.
5. quia igitur Iulius comes per Thracias copiis militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si conperisset conata, ex propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est validum, et quasi iussu Valentis seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi violenter expressis accitus Constantinopolim, strictius tenebatur. hacque callida fraude bellatrices Thraciae gentes sine cruore adquisitae, adminicula ausis tumultuariis maxima conpararunt.
6. post quae ita eventu laetiore completa Araxius exambita regia praetorio praefectus accessit, velut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae varios actus et administrandas provincias sunt admissi, quidam inviti, alii ultro semet offerentes cum praemiis.
7. utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exilia conruebant.
8. Vbi per haec et similia factio firmiter videbatur esse conposita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis aliquotiens ausa ingentia vel iustis exorsa primordiis inpedivit.
9. transeuntes ad expeditionem per Thracias concitatae equitum peditumque turmae blandeque acceptae et liberaliter cum essent, omnesque in unum quaesitae, iamque exercitus species appareret, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam quod eum suis animis defensabunt.