Чтение онлайн

на главную

Жанры

Новая прусская хроника (1394)
Шрифт:

Dux Wilhelmus videns, quomodo rex Lokut paganos ducere voluit contra cristianos, dixit: Si tu utique vis cum paganis cristianos impugnare, permitte, nos transire in Ungariam. Sed si debeamus tecum transire, dimitte paganos ad sua et tecum pugnabimus voluntarie. Quare rex paganorum conmovetur cum suis, quod gratis vocatus fuisset et irati cogerunt regem Polonie, sibi salaria in auro, argento, panno et equis largiri, cuilibet secundum sua merita et sic reversi sunt in patriam. Tandem rex Lokut cum Ungaris, gravi exercitu, processit ad Prussiam ad vadum Lubitz, ubi tres fratres cum tribus copiis vadum defendebant, quod nequibat pertransire. Tunc rex cum Ungaris castrametatur prope flumen Drybantz, nec fuit pax inter partes, X diebus mutuis sagittis et jactibus se impugnantes. Rex vero considerans, quod pertransire nequiret aquam, convertit se et ultra duo nuliaria vada querit. Fratres quoque putabant, regem domum ivisse, et rex excogitavit astuciam, quam complevit, et dimisit a se 600, unde fratres estimabant, quod procederet in Gelebrow. Post hec cognita astucia eius, cum magno exercitu convertunt se ei obviam, juxta flumen Drybantz et opidum Goluba; quo cognito rex iterum vertit se et pertransiit vadum cum multitudine copiosa, et pensant fratres, an bellare vellent; con cludunt, et regi nunciant campum relinquere, et consilio habito dividunt exercitum ad Castra Culmensis terre.

Alii veniunt ad [28] Castrum Thorun. Sed illi de Cristburg ad castrum Lippa et ita secundum decretum magistri se in terra Culmensi diviserunt.

Post hec rex circumdedit opidum Schonensee, ut prius volens impugnare; Schonensee obsidetur; unde aliqui de suis ceciderunt in vallem, alii cum funiculis colligantur, et capiuntur etc; non valentes persistere in defensione, postea cum pressura conantur adire, unde mira acciderunt. Nam frater Hermannus de Oppin ibidem Commendator virili animo, nacione Saxo, Polonos invasit, et licet opidum vile fuerit, nunquam tamen valve ibidem fuerunt clause. Nam Pruteni exeunt et hostiliter sagittis, ictibus etc. Polonos invadunt et tentoria eorum etc. mutuo pugnant in 4 diem; 5ta die Rex cum parvo honore abcessit. Et convertit se contra Castrum Lippa, ubi rex Lokut obsedit fratres multos, sc. Lutherum de Wonsdorff, commendatorem terre, Guntherum de Swartzburg commendatorem de Cristburg etc. et cum stricta obsidione circumdedit castrum et fecit fieri machinas, arietes et huiusmodi propugnacula, quibus graviter eos impugnat; unde et Poloni pro victualibus hinc inde in terra circuiunt, quos fratres multipliciter perturbant, captivant et occidunt. Quare Poloni fortificantes victuarios suos, sic similiter et fratres fortius eis occurrunt, repellunt et cogunt ad fugam, unde sic multipliciter dampnificati, non habentes victualia seu pascua, esuriem gravem [30] sustulerunt, quod eciam fratres latuit. Rex vero tunc accersiri fecit de Castro fratrem Gischardum, et fratrem Ottonem de Luterberg, qui obtento salvo conductu veniunt. Eodem tempore frater Segehardus commendator in Grudentz, quo Magister generalis Wernherus de Orsla et Magister de Teuthonia et frater Eberhardus magister in Lyvonia in Castro Graudentz existunt, mittitur ad exercitum. Qui a Rege Polonie amicabiliter susceptus est et licet a multis annis hostiliter cum fratibas vixisset, tamen rex humiliter se habuit. Tandem frater Segehardus de Swartzburg cum rege dulciter fabulatur et ut Magister ad exercitum veniret, de mutua pace tractaturus, obtinuit. Magister venit ad Regem sub salvo conductu a fratre Segehardo petito. Nam Comes Wilhelmus ait: Ego personaliter cum meis conducam a Graudentz Magistrum ad Regem iocondo animo. Statimque ibidem in die sancti Johannis pax concepta est. Tandem redeunt ad sua de cetero non reversuri ad dampna ordinis et Castra a Polonis non sunt devicta.

Caput IV. De Eclipsi Solis

30 annis, ante dicta, XVII kal. Augusti, in die Apostolorum, post vesperas ante Completorium eclipsatus est sol, cuius forma destitit in multis viris ociosis, unde sol in medio prope [32] inerpositus lumine niger apparuit et extrema Candida ut aurum et duravit in terciam unius hore.

Hiis temporibus, cum 30 anni sapputarentur, gravis copia Prutenorum et paganorum intrat terram Cweren vulgariter dictam, in dominica Reminiscere graviter vastantes et depredantes, multos utriusque sexus educentes et pueros. Eodem anno in die sancti Benediciti, inter fratres et Cives Rigenses facta concordia seu unio, qui dudum divisi fuerunt et inimici, unde Cives cum omnibus suis civitatem, privilegia etc. Magistro subjecerunt etc.

Post hec feria 4ta in die sanctorum Viti et Modesti frater Eberhardus Mynheyr primum lapidem posuit ad fundamentum domus in Rijga apud sanctum spiritum et idem magister primus fundator eiusdem domus fuit.

Post hec anno 1331, XIII Kai. Decembris post vesperas vigilie sancte Elizabeth cepit Magister ordinate transire, more solito, quem frater Johannes de Gindorf, ex concepta malicia, quam gessit dudum in corde suo, propter correctiones, quas meritis suis exigentibus a magistro sustulerant, ductu, impulsu maligni spiritus, cultello transfixit caput eius in Transitu. Nec [34] mora propter hoc forefactum incarceratur, ubi in dolore vitam terminavit. Tandem preceptores honorifice corpus magistri in Marienwerder, ut decuit, tumularunt.

Caput V. Luterus Magister diffidit Polonis

Post obitum dicti Magistri preceptores de Almania, Romania, Lijvonia conveniunt in Prussiam. Anno 1332, elegerunt fratrem Luterum ducem Brunswicensem in Magistrum generalem, dominica Invocavit. Sub quo inter ordinem et Polonos gravis dissensio bellicosa orta est. Legalos enim suos misit in totam Almaniam, promittens salaria pingvia volentibus ordini sub venire. Traxit quoque originem litigium tale, quia tempore Wernheri dicti factum est grande convivium et fecit castrum Kirsmemel, cum multis probis viris comburi, quod cum multis expensis fuit construcum; unde unus fratrum, ut supra, post eundem interfecit, dum exiret capellam juxta porticum. Anno 1331. Kal. Julii diffidatio facta est inter Polonos et ordinem in die sancti Johannis baptiste; unde Rex Johannes de Bohemia cum ordine consilia querit, eo quod dictus magister cum Rege Locuk, belligerare proposuit, et in die exaltacionis sancte crucis condixerant convenire prope Kalis. Sed Magister domi mansit, mittens The[36]odoricum de Oldenburg, marschalcum, Ottonem de Luterberg, etc. qui vices magistri suppleverat. Nam et eodem tempore multi peregrini de Anglia advenerant Thomas de Offart Comes etc; tandem fratres cum copia trans Wislam transeunt et multa mortalitate, incendio et vastacione terram consumunt et post breve tempus festinant ad opidum Frienstad, quod igne destruxerunt. Nec descenderunt de equis, populum occidunt, capiunt et rapiunt predam magnam et Polonos in fugam convertunt. Castrum impugnantes, quod vi obtinuerunt, in quo senes et juvenes occidunt et captivant et igne consumunt. Post hec ordinacione fratrum et unione eorum Castrum unum cum 5 opidis vicerunt, Pijsor, cum Benyn, Weinin, Vrienstad et Strodam, Pobeditz et Polesitz, Bidgustiam, fratres obtinuerunt et in huiusmodi conflictu unus sacerdos fuit interfectus per quendam regulum, de quo forefacto gloriabatur; unde fratres cum infinita rapina, ipsis a deo data, festinant in Kalis, in cuius medio, in villa castrametati sunt, exercitus quidem eorum medium miliare occupabat. Tandem Marschalcus mittit 3000, ut temptarent, si aliqua astucia castrum forte possent obtinere, qui cum menia vidissent, pedestres viriliter impugnant, et vincunt, in quo aliquos occidunt et aliquos capiunt.

Demum transiit marschalcus et statuit rex bohemie dietam certam ante opidum Kalis; quo cum marschalcus venisset, non [38] invenit Regem bohemie ut putabat, sed prestolabatur 5 diebus, Interim variam miliciam exercebant, nunc pedestres, nunc equestres ibidem fratres. Et quia rex non venerat, indignati sunt, festinant ad Gneznam, ubi requiescit sanctus Adalbertus. Quo marschalcus misit copiam hominum, ut occulte possent reliquias sanctus deportare, fratres quoque Summum intrantes, nec reliquias invenientes, quum per Canonicos alibi occultate erant; unde fratres circumdant civitatem et altera die obtinent et omnes circumcirca ab eis sunt occisi et captivati.

Deinde occupant nocte Konyn. Quo ex sorte Rex cum exercitu venit, ne cognovit ibidem fratrmn exercitum. Sed et frater Otto commendator terre hoc percepit et cum marschalco et ceteris ob spem victorie festinat ad bellum et adhuc fuit dies clara. Rex vero Lokut, cognito huius exercitu, qui nec declinare a loco voluit, ipse abiit et fugit, curribus cum armis et victualibus onustis relictis, quos nemo custodivit, quos fratres potuissent rapuisse, nec aliquod bellum secum fuisset, nisi currus sic stetissenf, tandem vincuntur.

Post hec commendator dictus cum Marschalko etc. transeunt juxta flumen Nettze. Et Rex celeriter misit capitaneum suum explorare, an per bellafratrum exercitus posset molestari. Fratrum vero copia transiit ad oppidum Redsey; dum dies oriretur, frater Otto et frater Teodoricus dicti simul cognoverunt Lokut regis malum propositum, qui sequebatur fratres, quod non sperabant et per campos, silvas etc. fratres properant, proponentes obsidere [40] Brisik. Commotus vero Terre commendator cum potenti exercitu in Brisig et Marschalkus duntaxat cum 350 mansit cum multis prutenis.

Нога autem terciarum surgunt nebule densissime, in quibus Poloni sequentes Marschalkum et valde propinquantes concurrunt et nemo de alio quidquam novit, sed et fratres cognoscentes exercitum hostiliter insurgunt et Poloni retrocedunt et se bona quiete ad bella parant. Marschalkus ordinat 5 vexilla. Rex similiter solutis nebulis 5 armavit vexilla et factum est crudele bellum Anno 1300. Nonas Decembris, in die Cosme et Damiani. Frater Otto de Luterberg, dictus Theodoricus etc. hostiliter persequentes hostes, ubi frater Ywan cum vexillo ordinis corruit, quia equus eius telo transfixus, nec qisquam poterat vexillum levare, quia conclavatum fuit et grave et fit clamor pro subsidio; unde Poloni huiusmodi videntes, putant exercitum fratrum debilem et circumdant fratres forti copia et in tali conflictu sunt captivali 56 fratres, qui sub bona custodia tenebantur inter fossata a Polonis. Rex querit, qui essent, et ajunt: sunt de teutonicorum exercitu, et Rex dixit, Exspoliate eos et transfigite omnes; et 56 fuerunt interfecti. Theodoricus marschalkus captivatus fuit et ceteri captivi fuerunt interfecti, quos nominat historia, sc. Otto de Wunsdorff, commendator magnus, de Elbingo commendator, frater Albertus commendator de Gdancz et ceteri tributum mortis exoluerunt. Kasymirus tunc Junior Rex fugit, Cracoviam, narrans, quomodo Poloni in bello succubuissent. Post [42] hec terre commendator cum populo venit, dummodo adhuc Rex ibidem maneret in loco belli, et dominus de Plawen in subsidium fratrum et fit novum bellum, in quo Rex vi pulsus cum suis a commendatore dicto retrogrediari (?); finito bello exercitus libens locum obtinuisset. Hie est videndum, quod fruter Otto terre commendator redemit Marschalkum captivum a vinculis in curru detentum et eum sic salvavit; tandem venit, ubi dicti fratres denudati et interfecti fuerant; quos sic videns contremuit et doluit, et in tali merore precipitavit de equo horrido clamore, vindictam huius postulans ab omnibus ordinem diligentibus, ut nemini parcant, precipiens omnesque interficiant. Pruteni vero perturbati sunt, dicentes: Nos volumus bene deducere captivos bonos, quibus nostros redimamus, qui graviler sunt vinculati, et respondit frater Otto: Ne sitis in hoc solliciti, sed dominus hodie dabit nobis multos bonos viros, quibus ab omnibus hostibus nostris nostros liberare possimus, sed omnes interficite. Unde frater Theodoricus dedit huius modi verba, quod communitas cepit 100. viros bonos, cum quibus omnes captivos suos redimerepoterant.

In hoc conflictu de fratribus manserunt et Prutenis bene 350., de Polonis 600 mortui, preter alios, qui numerari non poterant in campo ij miliare prope Brisik;) quo peracto Mathias [44] Episcopus Cujaviensis, pietatis opus agens, omnia corpora fecit numerari et ibidem sepeliri. Intimavitque magistra Lutero hanc suam pietatem, quam exercuit contra suos, quomodo scilicet 4200 minus 13 sepelivisset, quibus dominus miseratur, et ibidem construxit capellam, in qua pro defunctis deo oraciones porriguntur.

In festo sancti Martini Rex Joannes Bohemie, Rex Polonie adjunclis Ungaris proposnerunt, per salvum conductum cum fratribus domus teutonicorum concordiam ordinare seu pacem, Qua non ordinata, fratres cum concordi animo cum soldatis suis. sc. domino Poppone de Kokeritz et duce exercitus de Bergow et aliis statuunt transitum simul trans Wislam in Poloniam in feria 4a infra octavas Elizabeth et earn vastaverunt et in XIV. diebus revertuntur Soldati. Magister cum Commendatore terre trans Wislam in terram mittuntur soldati ad civitates.

Поделиться:
Популярные книги

Его наследник

Безрукова Елена
1. Наследники Сильных
Любовные романы:
современные любовные романы
эро литература
5.87
рейтинг книги
Его наследник

Его огонь горит для меня. Том 2

Муратова Ульяна
2. Мир Карастели
Фантастика:
юмористическая фантастика
5.40
рейтинг книги
Его огонь горит для меня. Том 2

Адепт. Том 1. Обучение

Бубела Олег Николаевич
6. Совсем не герой
Фантастика:
фэнтези
9.27
рейтинг книги
Адепт. Том 1. Обучение

Я – Орк. Том 4

Лисицин Евгений
4. Я — Орк
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Я – Орк. Том 4

Кротовский, не начинайте

Парсиев Дмитрий
2. РОС: Изнанка Империи
Фантастика:
городское фэнтези
попаданцы
альтернативная история
5.00
рейтинг книги
Кротовский, не начинайте

Я тебя верну

Вечная Ольга
2. Сага о подсолнухах
Любовные романы:
современные любовные романы
эро литература
5.50
рейтинг книги
Я тебя верну

Звезда сомнительного счастья

Шах Ольга
Фантастика:
фэнтези
6.00
рейтинг книги
Звезда сомнительного счастья

Идеальный мир для Лекаря 19

Сапфир Олег
19. Лекарь
Фантастика:
юмористическое фэнтези
аниме
5.00
рейтинг книги
Идеальный мир для Лекаря 19

Последняя Арена 4

Греков Сергей
4. Последняя Арена
Фантастика:
рпг
постапокалипсис
5.00
рейтинг книги
Последняя Арена 4

Real-Rpg. Еретик

Жгулёв Пётр Николаевич
2. Real-Rpg
Фантастика:
фэнтези
8.19
рейтинг книги
Real-Rpg. Еретик

Идеальный мир для Социопата 4

Сапфир Олег
4. Социопат
Фантастика:
боевая фантастика
6.82
рейтинг книги
Идеальный мир для Социопата 4

Бездомыш. Предземье

Рымин Андрей Олегович
3. К Вершине
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
рпг
5.00
рейтинг книги
Бездомыш. Предземье

Ваше Сиятельство 3

Моури Эрли
3. Ваше Сиятельство
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Ваше Сиятельство 3

Игра топа

Вяч Павел
1. Игра топа
Фантастика:
фэнтези
6.86
рейтинг книги
Игра топа