Чтение онлайн

на главную - закладки

Жанры

Новая прусская хроника (1394)
Шрифт:

[272] Rex et Marschalkus conveniunt et sine fine recedunt; in hac eciam dieta erant commendatores de Balga, frater Rothgerus de Brandenburg, Wygandus de Beldershym.

Commiserat quoque marschalkus prefecto de Ynsterburg, ut quam cito pax terminaretur, se diverteret ad deserta, qui accceptis 60 viris, predatur in Czuppa vulgariter, venit ad Stagnum Saleiden, ubi invasit 18 viros, de quibus 16 captivavit, 17 occiso, sed decimus octavus pedester currit ad rubeta; sed omnium equos depretavit, cum quibus se convertit domum.

In estate sequenti Kynstut vicit castrum Wille et cum, suis armavit. Jagel vero celeriter post revicit ipsum. Hoc modo Wytaut veniens ad vallum belli gracia; Jagel vero obtinuit triumphum; sed ex utraque parte 300 sunt occisi. Huius rei rumor venit ad aures marschalki, qui ea Magisro intimavit. In cuius presencia frater Kun de Hattenstein stans a magistro licenciam petens, ut ipse possit Regi Jagel subvenire. Magister cum preceptoribus suis habita consultacione celeriter misit Marschalkum, commendatorem de Balga, fratrem Rothgerum commendatorem de Brandenburg, qui fuit dux et plures alios, qui cum vexillo Marschalci intrant terram paganorum in auxilium regis Jagel; venientes quoque prope Egollen, [274] castrum inimicorum impygnant et succendunt, et in continenti pagani domum dederunt et descenderunt.

Continuo transeunt ad Regem Jagel inobsidionem Tracken vexillis extenss. Quibus visis, rex retro abiit hi planiciem, ignorans an amici vel inimici essent. Quod cum cognovisset per nun cios marchalci ipsos sibi in auxilium venisse, omnes pagani in jubilo letabantur. Misitque Jagel rex Schirgal ad marschalkum et amiciciam mutuam solidabant. Statim Marschalkus stacionem suam prope stagnum statuit. Jagel vero in pristinum locum. Quare in castro terrore concussi propter Teutonicorum succursum sequenti tercia die domum dederunt el terram conjacenem, que Jagel continuo dedit Schirgal, qui transiit ad latus paganorum.

Deinde rex Kynstut cum grandi exercitu venit prope Tracken. Rex Jagel vero occurrit ei, nec fugit. Cui Magister Lyvoniensis 300 destinaverat in succursum. Kynstut similiter occurril ei ad bellum. Qui cum cognovisset, Lyvonienses venisse in succursum Jagel regi, Kynstut cum filio intrat exercitum et peractis placitis, proposuit redire ad suum exercitum et ayt Jagel: nec hoc placet mihi; et sic in dolo ibidem Kynstut cum filio captivatur et ita ambo exercitus discedunt et procedunt in Wylie vulgariter. Kynstut in captivitate strangulatur, Wytaut vinculatur; matrem autem submergunt. Quibus peractis, oritur rumor merore plenus, quomo[276]do optimus Magister Wynricus Knyprode esset defunctus 8. Kal. Julii in die nativit. Johannis bap. hora terciarum, confessus, contritus et optima racione procuratus et unctus, qui 31 et medio annis Magisterii generalis principatum in Prussia tenuit, ex gracia divina speciali, in optimo statu; preceptores quoque in maxima decencia tenuit et ordinis fratres in sancta religione, milites atque clientes in justicia per suam prudenciam, cives et rusticos laudabiliter gubernando, viduis et orphanis compaciendo, terras eciam Lithwanorum in longum et latum vastavit, incineravit, diversis bellis perturbavit et eciam multa loca instauravit, castra inibi edificavit, quedam innovavit in longa distancia, ut notum est paganis.

Раиса bella in ordine tempore suo erant. Nec ordo extra vel in terra difamabatur, sed tranquillitas tota fuit. Tempore eciam suo frater Hinricus Dusmer claustrum monialium in Konigsberg edificavit et redditibus dotavit, quod Magister Wynricus consumavit. Ex inductu eciam probissimorum suorum preceptorum largissimas elemosinas statuit, jejunia, venie, oraciones lacrimose et discipline multiplicate sunt temper suo. Quotiens indicta fuerat aliqua reysa in laudem dei et virginis Marie contra paganos, tociens multiplicate sunt oraciones, staciones, missarum solempnia, signanter de sancta trinitate, de omnibus sanctis et de beata virgine in salutem transeuncium ad agones et bella et omnibus ecclesiis eciam villarum, omnesque vocati sunt ad interessendum divinis cristifideles in orationis devocione ne quis hostis ordini nocere [278] presumat. Fama eciam nominis sui diffusa est per universum nec tana benemerita digna laude ab alio Magistro umquam sunt audita. Cui optat historia a deo, sancta trinitate et per invocacionem omnium sanctorum longo sermone vitam et requiem sempiternam.

Caput XXIV

Kun de Hattensteyn Marschalkus cum preceptoribus principalioribus in magno exercitu proponit Castrum Tracken superare pro utilitate ordinis et tocius christianitatis. Deus vero rector omnium et origo dedit ei cor et intellectum, et ivit in Egollen castrum, quod totum cum 40 viris est deletum. Pridem tamen duos captivaverat bayores magnos. De mane pertransiit celeriter Sloasser vulgariter terram, tetenditque tentoria sua in piano terre Rumsinker, tandem procedunt ad fluvium Strebe, 3a die prope magnum stagnum steterunt 2 diebus juxta Tracken. Advenitque Schirgal et amicabiliter loquitur cum marschalko ver[280]ba que hie non habentur. Et rediit in Prussiam cum suis Marschalkus adducens cuptivos Rutenos etc.

Eo tempore in Magistrum generalem eligitur frater Conradus Czolner de Rottensteyn, 23 in ordine et concordi preceptorum voce sublimatur, adeptaque dignitatis sue potestate, previa consullatione precepit preceptoribus reysam necessariam, sicut et ceteri fecerant. Cujus tempore varii eventus ordini occurrebant. Signanter in Ragnita commendator contra paganos necesae habuit sollicite vigilare et pugnare, villas planare, viros, mulieres etc. delere, similiter in terra Prussie tempore hyemali et rigido disponere reysas; pluviosis vero temporibus tristes domi residebant.

Schirgal notificavit paganis, quomodo marschalkus proponeret omnino eos devastare et quomodo Egollen, jam destruxisset, incolas occidisset et igne suffocasset; unde pagani perturbati sunt et tractant consilio, quid sint acturi. Schirgal suasit eis, ut darent castrum Jagel regi, quum marschalkus nollet quiescere, donee eum optineret et vos deleret. Deliberandi quoque tempus eis dedit in astucia, dicens: se interim velle loqui cum marschalko, ut in reditu responsum ei darent. Deinde Schirgal accessit marschalkum ad tractatum. Et simul cum quibusdam preceptoribus veniunt ad castrum et alloquitur Capitaneum Mar-1280] schalkus, ut domum daret ordini, antequam igne consumaretur tota. Et respondit capitaneus vice paganorum; se cum suis pocius velle mori, quam domum dare. Marschalkus ad hoc dixit: deliberetis adhuc, an ordini vel regi Jagel earn dare velitis; adjecitque loquens amice, quod per noctem deliberarent et in crastinum responsum darent, nequaquam enim discedere vellet, nisi domum ad usum ordinis optineret. Et illico accesit ad regem Jagel et colloquuntur. Jagel abiit ad exercitum suum. Tercia die marschalkus cum parte exercitus processit ad castrum Tracken; Schirgal vero precessit et loquitur cum paganis volens, ut responderent. Qui distincte responderunt, dicentes: Si daremus domum ordini, nequiret nos protegere et statim marschalkus bene et amicabiliter respondit: placet et mihi, ut se regi subjiciant ob loci vicinitatem, saltim si bajoribus eciam placeret, Schirgalque deberet loqui cum germano. Super quibus marschalkus consiliatur, concludens cum preceptoribus, quod favere vellent possessionem regi Jagel. Tandem venit Schirgal cum fratre et cum senioribus; uniti sunt, quum omnium voluntas erat, quod potius subici vellent regi, quam ordini et presentarunt ei domum etc. Ceterum Marschalkus venit et Jagel cum eo dicuntque pagani marschalko, si ei placeret, potius regi, quam ordini vellent parere. Rexque per-misit abire incolas, domum firmans cum paganis. Hos vero, qui abibant, captivavit et tenuit secundum amborum dictamen. Et ita Marschalkus separatur a rege vocatoque exercitu bombardas quas adduxerat ad vincendas terras in dei laudem et virginis Marie, dedit regi, nec ullam deduxit, fitque clamor in exercitu, quod nemo de cetero vim debeat facere paganis, sed et captici deberent dari in absolucionem et leto corde et sani revertuntur.

[284] Et repetitur hie, quod obmissum era de Kynstut.

Eo quidem tempore Wytaut rediit de Russia, ad quam fugerat et cum Lubart, qui a patre vocaitus fuit, ad sortem eius. Kynstut quoque audiens castrum amissum, statim transit in Garten; cognito vero, quod non posset in terra perwanere sine

репа пес in domibus suis, intrat lucos et se occultans timensque ambos patruos suos, transiit in Samaytam. Convocans de Medeniken vulgariter et Samaitas, prudenter querens consilia ab eis, quia doleret de dampnis sibi illatis. Qui responderunt cum distinctione dicentes: Jagel confitemur dominum nostrum, a quo non discidemus sub tali condicione, si Jagel voluerit manere in ritu paganorum et origine sua; si vero velit christianus fieri, non obediemus ei. Et mittunt legatos, querentes: si vellet ritum originis retinere, in omnibus velint ei obedire; sin vero cristianus fieri velint Kynstut in regem suum sublimare. Et Samaite simul transeut cum Kynstut in numero 9000 virorum, proponentes Traken vincere, nec poterant. Unde huiusmodi rumor venit in Prussiam ad aures Marschalci, qui precepit per totam Prussiam sub favore suo, quod parati essen et ad 6 septimanas victualia prepararent, proposuitque subvenire regibus et paganos de obsidione propellere et terras delere, Sed divina ordinacione Ma-[286]gister Lyvoniensis f rater Wilhelmus de Beyersheym intravit Samaytarum terram cum potencia, multa dampna igne, occisione etc. faciens convertitque se vastans contra Nergam. Rex vero huiusmodi intelligens, venit ad magisrum et pertranseunt Nergam et veniunt in terram Tracken. Marschalkus processit prope Tracken et invenit Kynstut ibidem cum potencia nec sciebant quid de eo. Kynstut hoc cognoscens, videns Regem cum magistra Lyvoniensi, Kynstut et Wytaut statim occurrunt Magistro, Wytaut querens graciam, adivit regem et animo premeditato subiciunt se regi, dederuntque se captivos et petunt pro reliquo populo, ne perdatur. Jagel rex movit Magistrum ad misericordiam, et susceperunt 5000 hominum captivos, qui omnes promittunt regi Jagel fidem et subjectionem perpetuam; quam tamen quidam infideles pridem minime servabant. Statimque Rex libertatem dedit cuilibet ire in sua. Verum Kynstut et Wytaut captivos duxit in castrum Wylla. Magister vero conduxit Regem ad locum dictum amicabiliter, deinde sunt divisi. Transiitque magister per Lithuaniam, nemini nocumentum inferendo. Rex quoque Jagel in arta custodia et vinculis Kynstut et Wytaut servavit.

Dominus de Ysenburg milicie gracia et ad honorem dei et virginis marie cum duobus militibus et uno nobili et famulis venit in Livoniam, sed magister iam erat in terra paganorum; [288] dictus vero dominus cum suis festinat in Wyllam, veniens ad deserta, occurrit ei magister in reditu; videns quoque dictus dominus potenciam magisri tarn parvam, svasit et, quod reverteretur cum eo, non enim dixit se curare mortem, et veniunt ad medium miliare prope Wiliam et misit dominum. Dolmesch ad regem pro salvo conductu, dicens: quomodo quidam miles, qui affectaret videre eum. Respondit Rex: stulte postulat, quia christiani dampna intulerunt mihi, non conducam eum; tale responsum Dolmesch dedit consodalibus suis, qui steterunt pleni angustiis in quadam stuba veteri. Dominus vero ait: et si minatur nobis mortem, parum curamus. Transi et secundo pele regem, forte omnia succedent in bonum. Dolmesch festinat ad regem, quern invenit in bono animo et accepit responsum, ut faceret venire militem cum sociis suis et boni animi esse. Quo audito abiit et a rege benigne est susceptus et in magna veneratione in mensa regia 8 diebus honoratus est et clenodiis ei datis et cum graciarum actione obtinuit conductorem et per deserta convertit se in Prussiam.

Interea Schirgal dixit Kynstut in captivitatem in Krewen et rediit in Wiliam; post 4 dies Schirgal revertitur, volens videre patruum suum in vinculis et invenit eum mortuum. Sed quomodo obierit, nemo umquam cognovit. Et duxit eum in Wiliam, ubi in cinerem est redactus. Et miraculose in terra vorago visa profunda in longitudinem unius viri et medii, absorbens cineres, quod a muliis visum est et nemo vitam de astantibus emen[290]davit; equi, vestimenta, arma etc. omnia fuerunt incinerata; aves atque canes venatici cum eo incinerantur.

Поделиться:
Популярные книги

Его наследник

Безрукова Елена
1. Наследники Сильных
Любовные романы:
современные любовные романы
эро литература
5.87
рейтинг книги
Его наследник

Его огонь горит для меня. Том 2

Муратова Ульяна
2. Мир Карастели
Фантастика:
юмористическая фантастика
5.40
рейтинг книги
Его огонь горит для меня. Том 2

Адепт. Том 1. Обучение

Бубела Олег Николаевич
6. Совсем не герой
Фантастика:
фэнтези
9.27
рейтинг книги
Адепт. Том 1. Обучение

Я – Орк. Том 4

Лисицин Евгений
4. Я — Орк
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Я – Орк. Том 4

Кротовский, не начинайте

Парсиев Дмитрий
2. РОС: Изнанка Империи
Фантастика:
городское фэнтези
попаданцы
альтернативная история
5.00
рейтинг книги
Кротовский, не начинайте

Я тебя верну

Вечная Ольга
2. Сага о подсолнухах
Любовные романы:
современные любовные романы
эро литература
5.50
рейтинг книги
Я тебя верну

Звезда сомнительного счастья

Шах Ольга
Фантастика:
фэнтези
6.00
рейтинг книги
Звезда сомнительного счастья

Идеальный мир для Лекаря 19

Сапфир Олег
19. Лекарь
Фантастика:
юмористическое фэнтези
аниме
5.00
рейтинг книги
Идеальный мир для Лекаря 19

Последняя Арена 4

Греков Сергей
4. Последняя Арена
Фантастика:
рпг
постапокалипсис
5.00
рейтинг книги
Последняя Арена 4

Real-Rpg. Еретик

Жгулёв Пётр Николаевич
2. Real-Rpg
Фантастика:
фэнтези
8.19
рейтинг книги
Real-Rpg. Еретик

Идеальный мир для Социопата 4

Сапфир Олег
4. Социопат
Фантастика:
боевая фантастика
6.82
рейтинг книги
Идеальный мир для Социопата 4

Бездомыш. Предземье

Рымин Андрей Олегович
3. К Вершине
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
рпг
5.00
рейтинг книги
Бездомыш. Предземье

Ваше Сиятельство 3

Моури Эрли
3. Ваше Сиятельство
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Ваше Сиятельство 3

Игра топа

Вяч Павел
1. Игра топа
Фантастика:
фэнтези
6.86
рейтинг книги
Игра топа