Новая прусская хроника (1394)
Шрифт:
[200] Gotfridus de Tilia Marschalcus primam reysam suam statuit et cum eo commendatores de Elbingo, de Cristburg, de Balga et de Brandenburg, quilibet cum potentia sua. Mulli quoque peregrini intererant et cum 150 Galeis intrantes terram paganorum fortiter, vocabulo Dirsungen. Erectis vexillis pernoctant in Wegorw, avisatis incolis, proceduntque consequenter in Tracken, in qua steterunt in nocte ant castrum. Mane surgunt et 9 diebus paganos perturbant igne, occisione, 700 quoque captivos in Prussyam deducentes in letitia et exultacione.
Accidit in eadem hyeme, quod camerarius regis Francie dominus Hoesteyn de Fremellis asportaret magnam partem crucis benedicte, in qua redempti sumus, quam rex Magistro pro presenta, cum auro decenter ornatam. Magister vero in gaudio suscepit et magno honore reveretur, offerens deo grates oracionibus suis semper devotis.
In XLma anno 1375 reysa convocatur, in qua Wygandus predictus prefectus de Ynsterburg fuit capitaneus, transiit ad locum, ubi pridem exercitus magnus in Dirsungen intrat, non avisatam terram, rapina, occisione et captivitate perturbat et domum rediit.
Eo tempore in XLma commendator de Balga et cum eo [202] frater Theodericus de Elner cum multis hospitibus collecta copia terras paganorum adhuc non desertas intrare volentes, veniuntque in Parlam et premittunt exploratores ad Mimilam, qui redeunt dicentes, Mimilam degelatum et clarum, quod placuit paganis, cristiani vero turbati revertuntur domum. Post pascha sepedictus Wygandus equitat in deserta, ut rapiat, dumque cum suis veniret in Dewedisken, audivit cornu, unde premisit quosdam, quibus occurrunt tres pagani, de quibus duos captivant, tertius evasit, inveniuntque canes duos molosos, querunt ab istis captivis 2., cuius sint, et dicunt: cuiusdam bayoris vocabulo Waydel, venantis in deserto isto, et hii duo ducunt eum tempore noctis in locum. Quern cum pagani considerassent, convocant se clamore, et evadunt; eciam flumen fuit tarn magnum, quod cristiani non poterant transnatare; 40 nichilominus equos accepit eis et domum ivit. Statim prefectus de Rastenburg misit quendam in habitu ordinis cum 30 viris vocabulo Lupus Leo et hie iussu commendatoris de Balga in desertum rapine causa; vigiles huiusmodi percipientes, annunciaverunt hoc incastrum Garten. Capitaneus celeriter insequitur eos in locis sibi cognitis, per que re[204]dibant domum; insurgit in eos inavisatos cum clamore vulgari Russen; frater iste capitur et vulnertaur, quidam eviam interficiuntur; in tanta angustia prefectus captivatur. Conductor revertitur et mala referi fratribus, sc. quomodo capitaneus esset captivatus et aliqui servorum inerfecti et quomodo ipse difugisset.
In eadem estate in profesto sancte Trinitatis visi sunt rex Algart et rex Kynstut et Swerdeyken cum eis fortiter cum copiis suis intrare Nerwykiten vulgariter, diviseruntque exercitum in 3 partes. Kynsut inrat Taplanken, intendens in Welow, Algart per pontem in Nerwykiten; vastans terram Nadraw, Swerdeyke in Ynsterburg et ubique inveniunt inavisatos. Taplouken in reditu impugnatur, cumque cepissent equos de pascua, premittunt paganos, qui incendio inuaderent castrum cum pugna consequenter. Frater vero Johannes cum suis non erat negligens in defensione; sed dum aqua ei defecerat ad compescendum flammas, salva vita sua et suorum dedit manus et domum et captivatus est et sui. Swerdeke acceptis equis prope Insterburg, omniaque combussit nec quisquam evasit processitque et suburbium prope Tammow incinerarit, divertitque se in Walkenow et per septa arborum consectarum duas vias fecit et pontem, per quern rex transiit Tammowenses persequuntur eum per septa dicta, cum clamore terrentes paganos in fugam, XVI equos [206] auferebant et aliquos christianos redimebant. Post moram temporis cristiani ascendunt dictos equos et inter septa dicta percuciunt in paganos et 4 occidunt; 3a vice iterum alterutrum se percuciunt pagani quoque parant christianis insidias, qui compulsi sunt fugere in septa et equos relinquere, quos pagani deduxerunt; prefectus ibidem est interfectus, cuius anima sit in pace. Similiter 900 capti et occisi a paganis, preter eos, qui per flammas suffocabantur et ita pagani prospere revertuntur.
Anno 1375. in die Processi et Martiniani, frater Gerhardus, commendator de Ragnita, cum fratribus in copia sufficient transiit, rapiens et comburens et captivans viros, mulieres. Similiter frater Theodoricus cum parvo exercitu 6 diebus stetit in Russia et secure abiit; fratres deportabant in numero 150 viros et mulieres in Prussiam de Rutenis.
Defluxis annis dictis anno 1376. frater Wynricus Magister de longinquis partibus convocat exercitum duplicem, intrant [208] que Medeniken, occidentes quidquid non erat christi, succensis locis atque vastatis. Revertentes exercitus terras Ywanorum subverterunt, parumque ibi reliquerunt, sed et omnia deduxerunt.
Similiter Arwisten Eroglen, Rosgeynen, Gesowen: et Pastowensem, unde 6 partes terrarum sunt devaste penitus rapina et igne. Magister quoque stetit ultra 8 dies in hac stacione et cum suis processit contra castrum Cawen, vidensque castrum armatum abiit, unde multi de fratribus ibidem in die sancte Scholastice corruerunt; requiescant in pace.
Gotfridus de Linda, Marschalkus, Rudigerus de Elner, magnus commendator, principes exercituum cum multis preceptoribus et nobilibus Culmensibus et peregrinis in numero X milium divisi in partes, Brandenburgenses, Elbingenses in parte dextra, de Konigisberg et Balga in leva parte ultra Tracken 1 miliare vastant cum festinacione, proceduntque contra Pawunden, ubi per diem et noctem Sudowenses igne et interfectione vexabantur, intrantque villam magnam Symliken, similiter annichilant; orto die Marschalkus cum suis festinat in Wiliam, nec obtinuit, ut voluit. In reversione intendens in Tracken, in Curia cuiusdam Bayoris stetit per totam noctem, nomen Baioris Wyrduk, incinerantque fratres curiam, et convertunt ad descensum Mimile et in utroque latere curiam, domum etc. igne consumunt, rapi[210]nam innumeram a paganis deferentes, leti repatriando cum captivis Rutenis et paganis.
Anno domini 1376. in die martyrum Cosme et Damiani orti sunt dolores atque merores. Kynstut in ardore spiritus et astucia, ut cristianos turbaret et molestaret, prope Soldow intrat Prussiam, pertransiens Masoviam sine resistencia in latum et in longum, velut stolidi et amentes veniuntque ad vadum, per quod pedestres et equestres transierunt sine tedio et statim vastant terras inavisatas, dividuntque se in 2 partes, vulnerantes et occidentes circumquaque, una pars in villis longe lateque hostilia agentes opera usque ad opidum Soldow. Et in reditu nec umquam maior meror visus est, quam tunc: quern inimici christi exercuerunt in mulieribus, pueris etc.; omnes enim profugos e silvis et rubetis capiunt, virgines stuprantes et violantes. Kynstut cum suis vastabat usque in Nydenburg, ubi vidit castrum viriliter armatum divertitque se cum rapina grandi, deducit eciam per paganos 800 homines, senes, juvenes vi, in magno merore, qui omnes optaverunt sibi mortem. Multi eciam ibidem sunt flammis exusti. Et revertuntur per Masoviam ad sua, dividuntque spolia juxta merita cuiuscunque, susceptis mulieribus et pueris in artam servitutem, incarcerantes quasdam, sic et viros.
Frater Borghardus dum in visitacione esset in Nerbekiten, audiens in collacione huiusmodi tribulaciones et ve chiristianorum, in maxima cordis afflictione, manuum consrictione [212] clamavit ad dominum, dicens:
In vigilia sancti Jacobi, rex Wytan primam reysam suam fecit cum suis, venitque in Tammow inavisatam, urens et rapiens, consequenter prope Ynsterburg, et 50 occisi sunt a messoribus et eorum equi delati et redeunt ad sua.
Frater Johannes de Lorche, advocatus Sambiensis statuit reysam in authumpno contra paganos magnam et cum prefectis de Ynsterhurg Wigando, de Girdow, de Tapiow; hii intrant deserta, fabricantque ibidem navicutas, quas per alterum medium miliare trahunt per terram in Prisen et terra ista erat avisata; parve quidem erant, quare 6 viros in una navicula muttunt sursum Mimilam, ubi in alio flumine inveniunt 2 naves, quarum quelibet pro 60 viris erat, quas adducunt; unde prefectus de Ynsterburg cum 200 transfretavit et cum eo Franko collega magistri, impugnantes castrum, a quo impulsi sunt. Quidam de fratribus ictu arietis offensus est et in septo delatus in Prussiam et sic a domo descendunt ad naves. In ultimam quidem intrant quasi XL viri, quos pagani persequen[214]tes invadunt, lanceas 6 infigentes in navim, jacientes cum Kambucis etc.; tamen manus eius evaserunt.
Frater Theodericus de Elner commendator de Balga in die omnium sanctorum cum magno exercitu, adjunctis aliis fratribus, intra Russiam in obsidionem castri Beliag, ubi per noctem steterunt in numero 500. In crastino fratres accelerant per silvam grandem, intrant terram bonam Cammentze, quam ubique devastant. In terra Samaytarum noluerunt stare; cognoverunt eos esse armatos, quare intrantes terram Kaltenarum, quam rapina, igne, occisione perturbant virorum, mulierum et puerorum, quorum numerus existimare non potest, quos cum rapina immensa deduxerunt. Pagani huiusmodi considerantes intrant silvam, in qua rivus erat, quern fratres transvolant et per silvam properant. Sed et pagani celeriter in eos injiciunt lanceas, petras, kambucas, letaliter vulnerando, non obstantibus galeis aut loricis etc. Quare fratres descendunt de equis et fit bellum acerrimum, in quo 21 cruciferi cesi sunt in mortem, preter multos nobiles. Quendam fratrem captivatum alligabant ad arborem et lanceolis suis multis vulneribus occisum diis obtulerunt. Cuius anima cum ceteris deo sit commissa. Frater vero Gerhardus misericorditer a deo fuit preservatus.