Новая прусская хроника (1394)
Шрифт:
Eodem anno Kynslute fortiter impugnat castrum Johannis et obtinuit, prefectusque ibidem evasit ad cloacam cum suis; naves eciam steterunt ibidem, cum quibus dampna intulerunt, quas cum pino ei ligno conclavant, incendunt et sub cloacam ducun: per ventum vero ignis elevabatur in altum. Prefectus autem Johannes Collint se cum suis tractatibus salvavit de castro et igne comburunt. Proposuitque rex terram Girdawen depredare etc. Sed prefectus cum 12 equis in Nordenburg venit, habentes scuta et lanceas, galeas et erant 20 Lithwani (ante) inter vaccas, qui ut noverunt prefectum, fugiunt ad regem et in veritate dicunt: se armatos vidisse. Timuitque rex, terras esse avisatas et rediit in Angerborg, festinans domum. Prefectus rediens narravit, se in deserto vidisse exploratores. Prefectus nomine Ulricus Meyneger.
Eodem anno archiepiscopus rigensis, nomine Frivoldus, optavit perscripta a magistro Prussie, ut convenire possent ad tractandum de causa inter eum et magistrum Lyvoniensem. [164] Que cum a magistro et preceptoribus in Gdano tractata esset, sed non terminata, archiepiscopus Frivoldus obtinuit a papa Urbano litteras ad prelatos et clerum, in quibus magister lyvoniensis informabatur, ut secum archiepiscopo pacificaret et si nollet huiusmodi ammonicionem suscipere et sequi, extunc papa excommunicationibus etc. vellet eum gravare et artare. Quare magistri conveniunt, litteras huismodi tractant et examinant. Archiepiscopus eciam comparuit ibidem cum episcopo do Darpt nomine Johannes, de Lubek, cum aliis multis episcopis et nobilibus. Qui inter partes pro concordia laborabant. Primo Rigensis opposuit contra magistrum; et respondit magister ex parte ordinis. Sed magister Wynricus partes equavit et pacavit, sigillis et litteris confirmantes. Et quod tunc placuit magistro atque archiepiscopo, Interim crebrius est violatam, quum Rigensis Antistes non vivit sine lite. Eo tempore dux de Monte erat cum multis in terra, ad cuius nutum fit reysa navigio, et veniunt in Insulam vulgariter Gotis, in qua cum non possimt explere voluntatem suam, nec compescere paganos, transeunt in Gollandiam et pagani confluunt et impediunt recursum eorum ad naves. Prefectus de Girdowen cum suis Nassutis comprimit ad [166] navem, cui occurrunt cum 10 lanceis, bipennis et multis petris atque bambucis contra prefectum. Auxilio tamen Dei evasit manus eorum.
Accidit in Authumpno, quod rex Cracovensis visus est in Marienburg aput magistrum ad experiendum patrie statum; Magisterque eum, ut decuit Regem, suscepit, honoravit et aperuit cellaria, coquinas et ministravit ei necessaria et equis suis. Et stetit ibidem tribus diebus et letanter simul, et peciit Magistrum pro magno, quod nec dominis displicuit; libenter enim conspexisset domum supra cameras etc. et magister fecit aperiri omnia accepto collega suo jussit eum cum Rege ire et omnia contemplari. Quibus visis, seriose dixit Magistro: domine, vix traditus fuissem et nosco traditores, debebam vobiscum litigare, dicentes, vos victualibus carere. Sed modo video oppositum et habundantiam rerum etc., nec volo vobiscum litigare, nec mei poterant huiusmodi credere, quod vidi in hoc castro preter atia, que non vidi victualibus plena. Acceptaque licentia a magistro venit domum et amicitiam ordinis obtinuit, donee vixit.
Dux Guliacensis cum multis in Prussiam venit et in multis honoratus fuit; fit reysa propter ordinis necessitatem in terram Eroglen, in qua per noctem steterunt, bellantes cum Sa[168] maytis, relictis victualibus in flumen Roddan, reversigue invenerunt ablata victualia a Welunensibus. In crastino properant in Ragnitam, in continent post in Ynsterburg festinantes ad Prussiam; Mimila enim fuit degeatus.
Anno etc. 1366. Henningus Scindekop statuerat dietam cum Kynstut consciis suis. Marschalkus dictus cum preceptoribus in parva copia et cum prefecto de Ynsterburg venit in Ragnitam, audiens, regem Kynstut cum grandi comitiva venisse in Ynsterborg et a prefect vigiliis Lithwani sunt visi. Qui cum in campo essent, premissi Lithwani grandem thaurum silvestrem telo fixerant, qui festinavit ad exercitum in furore; quern cum Kynstut vidisset, dixit bayoribus suis: in campo sunt armati; et celeriter se armat cum suis, et die et nocte, quietis impaciens venit in Cammow inavisatus, festinans in Ynsterburg. Fratres adhuc in cena sedentes, cognoscunt regis adventum et vix pontem erexerunt. Rex vero considerans caballos accepit et domum duxit et occidit et 50 captivos vinxit etc. etc et properavit ad marschalkum ad dietam preordinatam. Rex vero cum suis sedens in [170] equis prefecti et prefectus aijt, quod nec sperasset huiusmodi. Et Rex: tales sunt qualitates temporum modo!
In eodem anno prefectus dictus equitavit ad deserta contra paganos posuitque insidias, premittens 8 viros ad experiendum vias. Filius Dirsumen cum 20 concurrit cum cristianis, qui inhumaniter tractantur et captivantur ab eis, quod eciam pauci evaserunt.
Deinde Kynstut cum coorte improvisus venit in Nordenburg et cepit vindictam, percutit et capit 30, suburbium combussit: pecora transfixit et equos eduxit. Nomen prefecti Kun de Hattensteyn, et festinat per silvam magnam, venitque cum suis in Letczen, ubi parum profecit et festinat domum, qui nulti pepercerat cristiano. Magister cum preceptoribus suis concepit, in profecum patrie edificare casrum prope Mimilam in terra, sub vocabulo Mergenborg areamque contemplatur et sepe circumfodit earn, ubi populus contra paganos vigilaret. Kynstut quoque voluit prohibere nec potuit cum populo illuc misso. Erant eciam multi peregrini in terra, dominus Bemunt et Nortz Vewa[172]ter Anglicus qui cum suis eciam ibidem fuerat, donee completur opus; tandem magister cum suis convertit se in Prussiam, ad quam salubriter venit, et laudes cum jubilo decantabant.
Anno 1367. dominica Estomihi venit rumor, quomodo Henningus Scindekop marschalkus intravisset partes superiores cum exercitu copioso inproviso: in tres partes exercitum divisit, qui in terra hostiliter agunt incendiis, occisionibus infranominatas terras, vulgarier Slavosen, Pawunden, Warlow, Swynaren, Caleynauder, Salwisowe prope vetus castrum Cayne, Calewysten, donee perveniatur prope novam Cawen, ubi captivabant ultra 800 equiriciam vulgariter Stud et quidquid occurrebat ad utilitatem; equiriciam in Lerden-trag accepit, que erat regis, qui est motus in iram: ducunt eos in terram. In terra Wirswen cum incendio steterunt primam noctem. Hoc tempore dum dictus marschalkus esset in terra hostium, quidam traditores et latrones noverunt, qui fenum equorum succenderunt et comburunt hinc inde et sani revertuntur in Prussiam, adducentes Ruthenos et paganos. Eodem anno in die nativitatis virginis Marie magister Wynricus et preceptores cum exercitu forti veniunt ante [174] Welun; quod percipientes in castro Bayores et ceteri ceperunt timere et soli domum cum omni continentia concremabant et proficiscitur consequenter magister cum vexillis suis ante novum Cawen et ibi stetit 6 diebus et devastat igne Eroglen et alias terras. Tandem pertransiit Magister cum suis desertum juxta quoddam nemus grande, quod circuiunt in longum et in latum, in quo multos paganos occiderunt, captivave-runt viros ac mulieres quos ducunt ad Magistrum et leti redeunt domum. Nec mora aliam statuunt reysam. Et Magister commisit marschalko et ceteris preceptoribus earn, qui citra Mimilam vastant et occidunt multos, ut obsideant Cawen novum; dominus enim dedit marschalko intextum, (?) quod pridem navigio populum duxit in Nawesen ante aliam domum, intranque ibidem terram et paganos repugnantes vertunt in fugam et persequuntur; castrum Streben obsident, obtinent et urunt; multi quidem de castro dederunt manus, multi tamen virorum et mulierum sunt occisi. Et eodem anno marschalkus vastat terram Seldwischen in bongum igne, occisione. Eodem tempore dominus de Mansveld in Ramayne terra talia etiam egit. Equitans de Ragneta in Gotiswerder vulgariter similia in paganos perficiunt et domum remeatur. Octo de coorte marschalchi errantes in via venerunt in Gotiswerder et a paganis interrogantur, an marschalkus longe sit a loco et ayunt: se ignorare; et sequuntur commendatorem in Ragnitam et cum marschalko veniunt feliciter domum anno 1368.
Anno 1369. ex precepto Magistri preceptores cum peregrinis intranl Lithwaniam, in qua proponunt incole erigere novam domum iam inchoatam per Regem, superveniuntque preceptores et totam sructuram destruxerunt, lateres quidem etc. deportant fratres et in Mimila in quodam angulo erigunt domum, ubi totus exercitus stetit: ad mensem continue edificant. Rexque ait magistro, quod in vindictam edificaret in terra sua et si posset, vellet prohibere. Responditque Magister, dicens: Ideo venimus, nec Rex potuit prohibere. Completaque ornant, vexilla imponunt, cibant ad annum. Et magister ibidem commendatorem statuit Kun de Hattenstein cum 20 fratribus et aliis sagittariis etc. appellantes earn Gotiswerder in vulgari. Past penthecostem Magister et ceteri domum revertuntur.
Circa festum Assumpsionis Lithwani moti, quia in terra eorum dicta domus fuit erecta, conveniunt et consiliantur, quomodo earn infringant; et potenti exercitu cum machinis variis die et nocte impugnant earn; machinam eciam equealtam rex adduxit, fossam equavit; unde cristiani angustiati nec poterant man[178]ducare cum quiete, nec in 5 septimanis quiescere; tandem vi vicerunt earn et tenuerunt cum potencia, donee magister cum suis, quia ei et toto ordini displicuit, cum rege tractaret, quomodo captivos suos bonos et malos per commutationem solveret. Marschalkus veniens ad regem totam diem tractant, donee alii preceptores supervenissent, et iterum tractantes manserunt inimici. Rexque commotus ait bayoribus suis: huiusmodi protraxionem sibi displicere. Marschalkus interim rediens missis sugittariis in subsidium populi. Marschalkus tulit victualia de Beieren necessaria exercitui et processerunt ad castrum. Rex de eo nunciat marschalko displicentiam; qui seriose accessit, vicit et armavit cum custodia cum viris Magistri. Et revertitur in Ragnitam, equas transnatando in angustia et panis penuria. Rex festinans alloquitur Marschalkum, dicens: die capitaneo, quod velim cito revincere domum. Marschalkus vero ordinat muratores ad demoliendum murum celeriter, succenditque et vento et flante igne omnino destructa est et revertitur. Quo audito rex cum magna turba venit, cupiens a marschalko precibus obtinere, ut saltim caperet populum tantis flammis circumdatum. Nec voluit marschalkus, ut aliquis regi responderet in tantis angustiatum, unde 109 viri sunt combusti, capitaneusque simul preter occisos; a rege sic perturbato transit Marschalkus ad casulam suam. Rex vero ad suos mortuos. Tandem marschalkus legit [180] nomina captivorum regi, quorum vocabula novit; statuunt diem plaicti pro captivorum salute, veneruntque captivi de Wilna, de Traken ad redempcionem, quo peracto quilibet ordinavit captivos in exercitum suum.
Rex Kynstut minabalur Marschalko, quomodo in hyeme vellet esse hospes eius futuri anni, et respondit: Ordo obviabit et conteret caput tuum; et ita abiit Marschalkns. In hyeme venit rumor in Prussiam et etiam in Liwoniam, quomodo reges Lithwanorum intenderent cum hospitibus multis invadere terram. Magister Wynricus commisit ducatun exercitus magni Marschalko Scindekop, qui in die purificationis inavisatam terram intrat, viros, mulieres et pueros capit et occidit omnes. Aliqui de captivis referunt Marschalko: quomodo reges se armarent contra cristianos, stetitque ibidem per noctem. Eo eciam tempore convocat late suos, iterum invadit paganos et stetit in Pasten quintam noctem vastans etc.; de mane progreditur cum suis, quandam domum circumdat et dampnis perturbat. Orto sole insurgunt nebule densissime usque prandium durantes. Et marschalkus consultatione suorum navigio intrat terram pistibus expertem, quam circumveniunt, fuitque ibidem pons fragilis per Mimilam, fuerunt eciam nebule et compulsi applicant ad terram juxta insulam. Omnes prefecti, qui fuerant in desertis, transeunt [182] ad foramen, quare Lithwani suburbium relinquunt intrantes Castrum, habuitque Castrum eciam foramen; quod cum cristiani conspexissent, cum impetu aggrediuntur, ubi commendator de Ragnita jactu offensus, quod cum quidam sibi auxiliaretur, fuit jactu interfectus, sic et advocatus Sambiensis Rutcherus de Elner offensus cecidit in profundam fossam, a qua mortuus delatus est. Johannes Schonevelt etiam offensus fuit et plures alii, durante huiusmodi conflictu alter alterius querit offensam; pontem quoque domus altum pagani projecerunt in fossam, valva clausa, juxta quam erat quoddam foramen ad transitum unius; quum ad quod quidam frater considerans festinat, vexilliferum hortans ad celeriter sequendum per quoddam truncum introeunt et alii eos sequebantur. Pagani hoc videntes, territi retrocedunt, compressi manus dederunt et sunt captivati et ita domus est victa, nec aliquis dimissus est. Capitaneus Girdow nomine fugit ad pontem trans mimilam factum, sperans, se in propugnaculo tueri. Transvadunt mimilam et veniunt ad marschalkum; comprehenduntque ibi duas naves Lihwanas vulgariter Promen, quas cum pyno et lignis aridis conclavant et incendunt, cum quibus consequenter propugnaculum incenderunt, ventusque vertit se ad orientem contra propugnaculum et ita capitaneus angustiatus optat loqui Marchalko, dans ei manum, quern cum suis captivum suscepit, alios decapitare fecit. Nomen Castri Pasten vulgariter dictum est et domum leti revertuntur simul advocati et preceptores nutu divino.
Anno 1370. dominica Exurge ambo reges cum inhumanis exercitibus veniunt in dampnum cristianorum; vigiles huiusmodi percipiunt clamorem paganorum audientes, et festinanter equitantes, frivole pertranseuntes stagnum in oppositum Sambiensi terre. Consiliantes dividunt copiam in partes; Bayores e libertini terram vastant igne etc. die prenominata, et in villa Rudow faciunt stacionem, viriliter domum impugnantes. Magister Wynricus, videns paganos sic suos molestare, surgit viriliter contra tantum exercitum, dicens: videtis, quantus est iste exercitus! Frater Lupus magnus commendator, Scindekop Marschalkus, digni laude, cum peregrinis militibus, burgensibus et villanis erant cum magistro et hostiliter invadunt paganos in occisione gladii et pagani econtra. In quo conflictu XXVI fratres sunt occisi et 100 viri, signanter Scindekop marschalkus, Kun de Hattenstein, Hinricus de Stochem commendator et vicecommendator, frater Petzolt de Korwitz et plures alii, qui a multis specialiter con[186]querulabantur. Ad mille fuerunt interempti. Kynstut talia videns cum omnibus cessit celeriter in fugam, in qua multi sunt occisi paganorum. Nec convertit se Kynstud, donee veniret in terram suam. Algart autem in silva circumsepivit se dissectis arboribus.