Чтение онлайн

на главную

Жанры

О библиотеках
Шрифт:

CAP. VIII

Tiburtina et quaedam etiam Privatorum uberiores. Habebant in Balneis, atque item in agris

Plures, inquam, Publicas non eruo: non quidem in urbe. Juxta eam, Tiburti, etiam unam. De qua Agellius (Lib. IX, cap. ΧΙV): Meminimus in Tiburti Bibliotheca inuenire nos in eodem Claudii libro scriptum. Iterumque (Lib. XIX, cap. V): Promit e Bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo instructa satis commode erat. Hic et alibi de Templis adnotes et fere juxta ea aut in illis fuisse. Quidni, sacra illa ingeniorum opera, in locis sacratis? Fortassis autem Hadrianus Imp. illam Tibure instruxit, quem eo loco et secessu impense delectatum constat, variaque et ampla inaedificasse. Etsi mihi certum, aliis municipiis coloniisque Bibliothecas sparsas fuisse, aeque atque artium istum cultum. Sed et privatim viri divites, usus et famae causa, sibi pararunt et nobiles ex iis quasdam. Sicut Tyrannio Grammaticus, Sullae temporibus, qui tria millia librorum possedit. Sicut ille Epaphroditus Chaeroneus, Grammaticus professione, quem Suidas tradit, sub Nerone ad Nervam Romae vixisse et adsidue libros ementem, usque ad triginta millia collegisse, optimorum quidem et selectorum. Laudo hoc ultimum, nec tam copiam quaeri, quam bonitatem, cum dilectu. Optarim hunc fuisse, qui Epictetum, apicem verae Philosophiae, in servis habuerit et aevum consentit, sed titulus et munus vitae dissentit, cum iste Grammaticus fuerit, alter e custodibus corporum Neronis, eodem Suida prodente. Sed quisquis iste, superavit eum Sammonicus Serenus in hoc studio, qui Bibliothecam habuit, in qua sexaginta duo millia librorum censebantur. Is moriens eam reliquit Gordiano minori, qui gustavit Imperium, Capitolino traditum, cum hoc elogio: Quod Gordianum quidem AD CAELUM TULIT. Si quidem tantae Bibliothecae copia splendore donatus, in famam hominum, litteratorum ore pervenit Legi malim: hominum litteratorum decore pervenit. Vide, Illustrissime Princeps, quam haec cura gratiam famamque pariat, vobis magnis insatiabiliter parandam. Atque hi, aut pauci alii, proditi sunt insigniores bibliothecas habuisse, plures tamen fuere, et Seneca commune hic studium jam tunc suo aevo ostendit et damnat. Damnat, quare? Non enim in studium, inquit (De Tranquil., cap. IX.), sed in spectaculum comparabant, sicut plerisque ignaris etiam servilium litterarum, libri non studiorum instrumenta, sed caenationum ornamenta sunt. Et mox addit: Apud desidiosissimos ergo videbis, quidquid orationum historiarumque est et tecto tenus exstructa loculamenta. Iam enim inter balnearia et thermas, Bibliotheca quoque, ut necessarium domus instrumentum, expolitur. Male, fateor, et utinam tamen nostri divites sic lasciviant! Semper cum alieno aliquo, si non suo, usu et bono. Observare autem hic est de Balneis et Thermis etiam, sicut supra notavimus, illam Ulpiam in Diocletiani Thermis dicatam. Cur autem ibi? Credo, quia corpori curando otiose tunc vacabant et, igitur, occasio erat legendi aliquid, hominibus alias occupatis, vel audiendi. Enim vero etiam in Villis et Praetoriis passim habebant, ab eadem hac, otii et vacationis ibi, causa. Ad quem morem Pauli J[uris]c[onsul]ti responsum dirigitur: Fundo legato libros quoque et Bibliothecas, quae in eodem fundo sunt, legato contineri. Plinius de sua villa (Lib. II, epist. XVII): Parieti, in Bibliothecae speciem, armarium inseritur. Martialis, alterius cujusdam Iulii Martialis, villaticam Bibliothecam commendat (Lib. VII):

Ruris Bibliotheca delicati, Vicinam videt unde lector urbem. Inter carmina sanctiora siquis Lascivae fuerit locus Thaliae, Hos nido licet inseras vel imo, Septem quos tibi misimus libellos.

CAP. IX

Ornatus Bibliothecarum ebore et vitro. Armaria et Foruli, et Plutei, et Cunei

Peregi de Bibliothecis et produxi, quas aevum quidem non subduxit. Ut rem dicam, paucas e multis: et stillicidium de situla, veteri verbo. Tamen vel haec satis ad stimulum et exemplum. An et addam, aliquid de ornatu earum sive instructo? Fiat. In Isidoro lego: Peritiores architectos neque aurea lacunaria ponenda in Bibliothecis putasse, neque pavimenta alia, quam e Carystio marmore, quod auri fulgor hebetet et Carystii viriditas, reficiat oculos. Bono hoc judicio iste, sive a quo hausit. Nam de fulgore, certum est. et mihi compertum, intentioni et stilo officere, sicut de virore, liquet oculis recreandis esse. Boetius hoc amplius in Consolatione suggerit: comptos ebore et vitro parietes fuisse. Quomodo ebore? Nempe ut ipsa Armaria sive Loculi, fuerint eburna. Luxus an elegantia veterum ita habuit et in Legum libris hodieque legimus (L. III, §. sed si Biblioth., De Legat. III): Bibliotheca alias Locum significat, alias Armarium, sicut cum dicimus, Eboream Bibliothecam emit. Armaria, igitur, ex ebore, sed Vitrum cui rei? Opinor, ipsa Armaria antrorsus et in fronte clausa vitro fuisse, ut et a sordibus libri immunes praestarentur et tamen nobiles ac conspicui per vitrum adventoribus essent. Nos etiam in Armariis quibusdam, ubi sacra aut eorum reliquiae, usurpamus. Quid, parietes laterales? Non ergo Armaria aut Plutei ad parietes (neque enim conspicuus sic ille ornatur fuisset) sed in medio disposita, ut hodie quoque publicae fere Bibliothecae usurpant. Sane Vitra olim in quadras, orbes, ova, aut rhombos distincta parietes ornabant, non aliter, quam marmoreae crustae, saepius tamen cameras et lacunar. Ita enim Plinius (libro XXXVI): Pulsa ex humo pavimenta in cameras transiere, e vitro, novitium et hoc inventum. Novitium ita, ut tamen esset Neronis et Senecae aevo. Nam ut de re vulgata Seneca (Epist. LXXXVI) de Balneis: Nisi vitro absconditur camera, atque ibi me vide. Tamen in parietibus etiam fuisse, praeter Boetium, Vopiscus ostendit, in Firmo: Nam et vitreis quadraturis, bitumine aliisque, medicamentis insertis, domum induxisse perhibetur. Bitumen autem hic ad committendum nectendumque parieti accipio insertum, non ad ipsas quadras jungendas, quas decore magis ebur (ut in Boetio) distinxit. Atque id etiam in Armariis ipsis fuit, unde Eborea Bibliothecam Pandectis legum et in Seneca (De Tranquil., ca. IX): Armaria cedro atque ebore aptantur. Armaria autem fuisse in Bibliothecis, res et hodierna usio demonstrant, sed addo, numeris suis distincta. Ita Vopiscus: Habet Bibliotheca Ulpia in Armario sexto librum elephantinum. Elephantinum, an ex ebore, an in corio elephanti perscriptum? Vetus Scholiastes Iuvenalis, in illud: Hic libros dabit et forulos. Armaria, inquit, bibliothecam. Etsi proprie, opinor, Foruli, ipsi nidi, ut cum Martiale dicam, librorum, sive cum Seneca, distincta loculamenta. Sidonius et haec, et alia in Bibliothecis collocat (Lib. II, epist. IX): Hic libri affatim in promptu, videre te crederes aut Grammaticales Pluteos, aut Athenaei Cuneos, aut Armaria exstructa Bibliopolarium. Pluteos, id est tabulas inclinatas transversim, quibus libri legendi imponerentur, Cuneos, scamnorum seriem, ut in Athenaeo, sic digesta, Armaria autem plena et alta, quae dixi. Ea Pegmata (Lib. I) Cicero ad Atticum videtur appellasse.

CAP. X

Imagines in iis doctorum, laudabili more, cui origo ab Asinio

Sed vel praecipuus ornatus et imitandus, meo judicio, nondum hodie imitatus, sunt Imagines sive et Statuae doctorum, quas una cum libris disponebant. Nonne pulchrum et suave oculis ac cogitationi fuit? Natura trahimur ad simulacra et effigies magnorum virorum noscendas et illa corpora, sive hospitia, quibus caelestis se animus inclusit, ecce hic erat. Homeri, Hippocratis, Aristotelis, Pindari, Virgilii, Ciceronis et alia scripta videres aut libares oculis, una etiam imaginem scriptoris adjunctam. Iterum repeto, pulchrum et te. Illustrissime praeeunte, cur non usurpamus? Romanum hoc inventum videtur, ne omnia bella ad Graeciam referantur et Plinius inclinat (XXXV, cap. II): Nullum majus (inquit pulcherrima gnoma) felicitatis specimen arbitror, quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asinii Pollionis hoc Romae inventum, qui primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae et Pergami Reges, qui Bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Itaque Asinius videtur auctor, qui etiam (eodem Plinio prodente) M. Varronis (Lib. VII, cap. XXX): in Bibliotheca, quae prima in urbe (absurde in orbe alii) publicata est, unius viventis posuit imaginem. Quod tamen et aliis postea, indulgentia an judicio, datum video et nominatim Martiali poetae, qui gloriatur, quod (Praefat., lib. IX) Stertinius imaginem ejus ponere in Bibliotheca sua voluerit. Sed plerumque mortuorum et quos famae consensus iam sacrasset. Plinius (Lib. XXXV, cap. II): Non est praetereundum et novitium inventum, si quidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere, in Bibliothecis dicantur illi, quorum IMMORTALES ANIMAE in iisdem locis loquuntur; quinimo etiam, quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus. Appellat novitium id est Pollionis inventum. Ostendit mortuorum et e metallo plurimum fuisse, sed addo etiam e gypso, in privatis (pro cuiusque scilicet copia) Bibliothecis. Juvenalis:

…quamquam plena omnia gypso Chrysippi invenias.

Imo et in Tabulis, opinor, imagines fuere et fortasse in librorum fronte pictura etiam expressae. Seneca (De Tranquill.): Ista exquisita et cum imaginibus suis descripta sacrorum opera ingeniorum. Svetonius in Tiberio (Cap. LXX); Scripta eorum et imagines, publicis Bibliothecis, inter veteres et receptos auctores, dedicavit. Plinius in Epistolis: Herennius Severus, vir doctissimus, magni aestimat in Bibliotheca sua ponere imagines Cornelii Nepotis et Titi Attici. Itaque utrumque et Statuae, et Imagines fuere. Plinius idem, de Silio Italico: Plures iisdem in locis villas possidebat, multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verumetiam venerabatur, Virgilii ante omnes. Vopiscus (De Numeriano): Hujus oratio tantum habuisse fertur eloquentiae, ut illi statua, non quasi Caesari, sed quasi Rhetori decerneretur, ponenda in Bibliotheca Ulpia, cui subscriptum est: NUMERIANO CAESARI ORATORI TEMPORIBUS SUIS POTENTISSIMO. Sed et Sidonius sibi ibidem positam, jure gloriatur:

Cum meis poni statuam perennem Nerva Trajanus titulis videret, Inter auctores utriusque fixam Bibliothecae.

Significat et in Graeca, et Latina Bibliotheca, statuam se habuisse. Certerum minores illae imagines sive statutae pluteis plerumque impositae videntur, ante suos quaeque libros. Juvenalis: Et jubet archetypos Pluteum servare Cleanthas. Veteris distici ea mens, quod Imagini tali Virgilianae subscriptum fuit:

Lucis damna nihil tanto nocuere poetae Quem praesentat honos carminis et Plutei.

Significat, videri vivere, qui in libris et imagine vivit. Inde et Sigilla Plutealia apud Ciceronem, ad Atticum. Nam jam tunc Bibliothecas exornabant deorum, si non auctorum sigillis.

CAP. XI

In occasione de Museo Alexandrino. Docti viri ibi habiti atque aliti, in publicum bonum. Reges aut Imperatores ei curabant

Et plura equidem super Bibliothecis, quae digna dici ἀξιόλογα sint, non habeo, unum etiam, quod ad earum fructum. Nam si solae eae, aut rarus adventor, si homines, inquam, non sunt qui frequentent et evolvant, quo ista congeries? Et quid nisi studiosa quaedam luxuria sint, ut Seneca appellat? Providerunt hoc quoque Alexandrini Reges et una cum illis Museum (ita dixerunt, quasi Musarum aedem) exstruxerunt, in quo fas esset Musis operari, a ceteris rebus feriatos. Imo et a vitae victusque curis vacuos, cum alimenta iis hic e publico darentur. Praeclarum institutum! Quod unus Strabo optime describit (Lib. XVII): Τῶν δὲ βασιλείων μέρος ἐστὶ καὶ τὸ Μουσεῖον, ἒξον περίπατον καὶ ἐξέδραν, καὶ οἲκον μέγαν, ἐν ᾧ τὸ συοστίον τῶν μετεχόντων τοῦ Μουσείου φιλολόγων ἀνδρῶν. Εστὶ δὲ τῇ συνόδῳ ταύτῃ καὶ χρήματα κοινά, καὶ ἱερεὺς ἐπὶ τῷ Μουσείῳ τεταγμένος, πότε μὲν ὑπὸ βασιλέων, νυνὶ δ̓͂ ὑπὸ καίσαρος: Pars etiam Regiae est Museum, quod ambulationi et sessui loca habet et magnam unam domum, in qua conuiuunt et comedunt una, qui Musei consortes sunt, litterati viri. Habet autem hoc collegium et pecuniam sive vectigalia in commune, Sacerdotem item, qui Museo praeest, olim a Regibus, nunc a Caesare constituendum. Primum ait, Regiae sive Aulae partem fuisse. Scilicet adnecti sibi et jungi voluerunt Reges, ut in propinquo et promptu essent eruditi isti, cum quibus dissererent, cum libitum, animo docendo et pascendo. Habuit Porticus et Exedras, illas exercitio corporis magis, has animi et ubi considentes altercarentur et conferrent. Fuit et Domus, ubi communis iis victus et mensa, quod sic etiam Philostratus expressit, de Dionysio: quem in Museum receptum scribit, additque (In vita Dionysii Milesii): τὸ δε Μουσεῖον τράπεζα αἰγυπτία ξυνκαλοῦσα τοὺς ἐν πάσῃ τῇ γῇ ἐλλογίσμους: Museum autem est Aegyptia mensa, quae convocat omnes in universa terra litteratos. Verba pensitari cupio: omnes ex omni terra. Et viden’numerum, nec rem tenuem et parvi impendii fuisse? Quod et Timon Sillographus indicat, etsi more et instituto suo carpens:

Πολλοι μὲν βόσκονται ἐν Αἰγύπτῳ πολυφύλῳ Βιβλιακοὶ χαρακεῖται, ἀπείριτα δηριόωντες, Μουσέων ἐν ταλάρῳ. Permulti pascuntur in Aegypto populosa Pugnantes libris, ac semper digladiantes Musarum in cavea.

Nam, explicante Athenaeo (Lib. I): τὸ Μουσεῖον τάλαρὸν που φησὶν, επισκώπτων τοὺς ἐν αὐτῲ τρεφομένους φιλοσόφους, ὅτι ὥσπερ ὲν πανάγρῳ τιςὶ σιτοῦᾳται, καθάπερ οἱ πολυτιμότατοι ὄρνιδε: Museum dixit Caveam, irridens Philosophos qui in eo alebantur, velut pretiosae quaedam aves. Iste Philosophos nominat, sed Strabo universe ἐλλογίσμους ἄνδρας dixit, litteratos doctosque viros. Et omne genus haud dubie receptum. Sed viros ait, non ergo pueros aut juvenes et qui velut in spem studiorum (hodie solitum) educarentur. Non, quin istud, velut praemium eruditis et quies quaedam honesta fuit, haud aliter quam Athenis, bene de rep. meritis victus erat in Prytaneo. Ubi estis Principes? Et quos urit aut excitat honestus aemulandi ignis? Sed pergit Strabo et Sacerdotem praeficit. Regum aut Caesarum dilectu. Magna igitur dignitas et quae ab ipso Caesare conferenda. Sed quid, quod ipsa ibi loca idem Caesar adsignaret? Ita enim Philostratus, de Dionysio Sophista: Αδριανὸς σατράπην αὐτὸν ὰπέφῃνεν οὐκ ὀλίγων ἐθνῶν. Κατέλεξε δὲ τοῖς δημοσίᾳ ἱπωεύουσι, καὶ τοῖς ἐν τῷ Μουσείῳ σιτουμένοις: Hadrianus Imp. Satrapam sive Praefectum eum constituit non exiguarum gentium, et adscripsit inter eos qui publice equo veherentur, itemque qui in Museo alerentur. Iterum, de Polemone: Κατέλεξε δὲ αὐτὸν καὶ τῷ Μουσείου κύκλῳ ἐς τὴν αἰγυπτίαν σίτησιν: Allegit eum (Hadrianus) et Musei conventui, ad Aegyptiam mensam. Sed notem ibi vocem κύκλῳ, circulo (etsi ego Conventui reddidi), qua significari arbitror, in orbem rem ivisse et quosdam allectos tempestive et in antecessum, id est, priusquam locus vacuus etiam esset. Sed spes sustentabat et ordine succedebant, qui sic adscripti, ut hodie in beneficiorum collatione Principes quidam usurpant. Athenaeus denique hujus donationis a Principe etiam meminit: ubi ait (Lib. XV) Pancratem quemdam poetam, ingeniose Hadriano adulatum de Antinoo suo, atque ille, inquit, ἡσθείς τῇ εὑρέσει, τὴν ἐν Μουσείῳ σίτησιν αὐτῷ ἔχειν ἐχαρίσατο: delectatus inventiuncula, cibum in Museo illi gratificatus est. Atque haec Strabo aliique super loco et instituto: licet addere, non vacuam omnino, aut otiosam ibi vitam vixisse (qui possent viri bono publico nati?), sed aut scripsisse, aut disseruisse et recitasse. Ita Spartianus tradit, Hadrianum Alexandriae in Museo multas quaestiones Professoribus proposuisse, aut propositas dissolvisse. Adde Svetonium, in Claudio (Cap. XLII): qui et Museum hoc, altero addito, adauxit, ut certi libri ibi quotannis recitarentur. Desino, Dux illustrissime, et te e magnis, ad omnia magna natum, hortor viam hanc verae laudis porro insistere et libris litterisque propagandis, aeternitati tuum nomen consecrare.

Approbatio

Libellus iste utiliter admodum in lucem proferetur, quod praeter Bibliothecarum originem ac fructum, ea contineat, quae ad stimulum conferant et exemplum. Quas, si quidem auctorum sint, optimorum ac selectorum, non immerito Severinus Boetius certissimas Philosophiae sedes appellat, ut in quibus ipsa cum erudito lectore de humanarum divinarumque rerum scientia disserat. 

Guilielmus Fabricius Noviomagus Apostolicus ac Archiducalis librorum Censor.

Популярные книги

Внешняя Зона

Жгулёв Пётр Николаевич
8. Real-Rpg
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
рпг
5.00
рейтинг книги
Внешняя Зона

Под знаменем пророчества

Зыков Виталий Валерьевич
3. Дорога домой
Фантастика:
фэнтези
боевая фантастика
9.51
рейтинг книги
Под знаменем пророчества

Кодекс Охотника. Книга III

Винокуров Юрий
3. Кодекс Охотника
Фантастика:
фэнтези
попаданцы
аниме
7.00
рейтинг книги
Кодекс Охотника. Книга III

Черный маг императора 3

Герда Александр
3. Черный маг императора
Фантастика:
попаданцы
аниме
5.00
рейтинг книги
Черный маг императора 3

Назад в СССР: 1984

Гаусс Максим
1. Спасти ЧАЭС
Фантастика:
попаданцы
альтернативная история
4.80
рейтинг книги
Назад в СССР: 1984

Идеальный мир для Социопата 7

Сапфир Олег
7. Социопат
Фантастика:
боевая фантастика
6.22
рейтинг книги
Идеальный мир для Социопата 7

Кодекс Охотника. Книга IX

Винокуров Юрий
9. Кодекс Охотника
Фантастика:
боевая фантастика
городское фэнтези
попаданцы
5.00
рейтинг книги
Кодекс Охотника. Книга IX

Тройняшки не по плану. Идеальный генофонд

Лесневская Вероника
Роковые подмены
Любовные романы:
современные любовные романы
6.80
рейтинг книги
Тройняшки не по плану. Идеальный генофонд

Наследник

Кулаков Алексей Иванович
1. Рюрикова кровь
Фантастика:
научная фантастика
попаданцы
альтернативная история
8.69
рейтинг книги
Наследник

Самый лучший пионер

Смолин Павел
1. Самый лучший пионер
Фантастика:
попаданцы
альтернативная история
5.62
рейтинг книги
Самый лучший пионер

Если твой босс... монстр!

Райская Ольга
Любовные романы:
любовно-фантастические романы
5.50
рейтинг книги
Если твой босс... монстр!

Миллионер против миллиардера

Тоцка Тала
4. Ямпольские-Демидовы
Любовные романы:
современные любовные романы
короткие любовные романы
5.25
рейтинг книги
Миллионер против миллиардера

Сумеречный стрелок 8

Карелин Сергей Витальевич
8. Сумеречный стрелок
Фантастика:
городское фэнтези
попаданцы
альтернативная история
аниме
5.00
рейтинг книги
Сумеречный стрелок 8

Безымянный раб [Другая редакция]

Зыков Виталий Валерьевич
1. Дорога домой
Фантастика:
боевая фантастика
9.41
рейтинг книги
Безымянный раб [Другая редакция]